Karta de Longara
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris ac Filii et Spiritus sancti. Ego Gunsaluus Garsia, consensu mee uxoris, Bruili Petriz, fatio kartam uobis, preposito Ecclesiole, dompno Petro, et priori dompno Godino et omni conuentui canonicorum Ecclesiole, de quarta parte de illa marina de Longara, que fuit de meo patre, pro pretio quod a uobis accepi, XIIII modios uel solidos; tantum mihi et mee uxori placuit, et aput uos nichil remansit. Damus ipsam quartam integram cum tota uita sua qua ei conuenit ubicumque fuerit et ubicumque illam potueritis inuenire uos et uestri successores in perpetuum. Si uero, quod minime credimus, aliquis homo uenerit, uel uenerimus, contra hanc cartam ad irrumpendam et non in concilio defendere et parti uestre concedere non potuerimus aut noluerimus uel uos in uoce nostra, reddamus uobis ipsam marinam [fol. 80v°] cum sua uita duplatam et eius melioratum, et domino patrie aliud tantum, et iudicatum. Facta karta mense febroario, era Ma.CCa.Ia. Nos suprascripti Gunsaluus Garsia et uxor mea Bruili manibus propriis (a) roboramus. Qui presentes fuerunt: Petrus, ts; Gunsaluus, ts; Dauid, ts; Pelagius notuit. Sinal.
1 En marge, à droite (XIX' s.): marina.
(a) manibus: répété après propriis.