Karta de Godino Goemiriz

Cartulário:

Nº Documento: 
217
Fólio: 
80v-81r
Data do documento
Ano: 
1141
Mês: 
12
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est beneficii firmitudinis karta quam ego Gudinus Guemiriz, cum uxore mea Elduora et filia mea Adosinda et nepos (1) meus Gundisaluus Diaz, facimus tibi Pelagio Christoforiz, prefate [fol. 81] filie nostre marito, de ea uidelicet hereditate que eidem filie nostre ex parte nostra iure hereditario poterit uenire siue de gaantia, quam modo ipsa habet uel deinceps est habitura, tali pactione ut eandem nostram filiam maritali semper lege custodias atque honores, et hereditatem illam moreris, edifices, plantes, rumpas et augeas et de ea IIIIam partem integram post obitum tuum pro anima tua in monasterio Ecclesiole testeris. Quod si ipsa mulier ante obierit, tunc etiam, si tibi placuerit, testandi habeas libertatem. Damus itaque tibi supra dictam hereditatem suis locis et terminis determinatam per ubi illam potueris inuenire. Habet autem iacentia in uilla Mazaneira prope castellum Sancte Marie, discurrente riuulo Guandia, territorio portugalensi. Si uero nos uel filii uel propinqui nostri uel extranei hanc kartam infringere uel corrumpere uoluerimus, quantum auferre temptauerimus in duplo conponamus cum quanto fuerit melioratum tibi uel qui uocem tuam tenuerit. Facta karta stabilis beneficii II nonas decembris, era Ma.Ca.LXXa.VIIIIa. Ego Godino Goemiriz et uxor mea et filia mea prefata et nepos predictus manibus propriis r+++++oboramus. Qui presentes fuerunt: Petrus, ts; Pelagius, ts; Dauit, ts. Menendus notuit.

Aparato: 

(1) nepos] nopos Cod.