Karta de marina

Cartulário:

Nº Documento: 
219
Fólio: 
81v-82r
Data do documento
Ano: 
1125
Mês: 
1
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Karta de marina (1)
In Dei nomine. Ego Menendo Gonsaluiz et mater mea Eldonea Aluariz et meos filios in Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uolumtas ut nullum quoque gentis inperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metum sed propria mihi accessit uoluntas ut faceremus uobis Garsea Pelaiz et Gundisaluo Garsea et Bona Garsea, sicut et facimus, kartula uendicionis et firmitudinis de hereditate nostra propria, una marina, que habemus de parente meo, discurrente ribulo Ouar, subtus monte Longara. Damus uobis adque concedimus, pro qua accepimus de uos in precio XVI bragales; tantum nobis et uobis bene conplacui, et de precio apud uos nichil remansit indebitum. Abeatis uos illa marina firmiter et omnis posteritas uestra. Quod si aliquis homo uenerit, uel uenerimus, [fol. 82], contra hanc kartam ad inrumpendum et nos in concilio illam defendere et parti uestre concedere non potuerimus aut noluerimus, aut uos in uoce nostra, reddamus ipsam marinam duplatam uobis, et regie potestati aliud tantum; et carta retineat suam justitiam. Facta carta mense februarii, X kal. februarii, era M.C.LX.IIIa. Ego Menendus et fratres mei et mea mater Eldonza cum omnibus filiis et filiabus suis istam cartam manibus propriis roboramus. Qui presentes uiderunt: Gunsaluus, ts; Menendus, ts; Petrus, ts. Saluador notuit.

Aparato: 

(1) marina] maria Cod.