Karta de Dentazes
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Episcopal
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Quoniam in hac uita quasi hospites sumus et nemini nostrum ultimam exitus sui horam scire est datum, iccirco ego Monio Oariz fatio kartam testamenti canonice Sancti Saluatoris Eclesiole de hereditate mea propria quam habeo in uilla dicta Dentazes, illam quam ganaui de Petro Coruo, tertiam partem, id est VIIIa de illa tota uilla iam dicta, sicut diuidit cum Milleirous et cum Sancto Iohenine de Matheira et cum Casal de Docio et cum Macaiera. Et iacet sub monte Cudal, discurrente riuulo Ur, prope castellum Sancte Marie. Concedo uobis illam ubicumque potuerit inuenire suis locis et terminis antiquis et nouis terminatam. Aditio autem de omni hereditate quam habeo uel habere potuero de gaantia usque ad diem mei recessus ut filiis meis non liceat illas uendere nec donare nec cambiare nec testare nisi ipsis canonicis Eclesiole. Quod si ego uel alius aliquis ex parentibus meis et ex meis filiis seu extraneis hoc meum factum in aliquo corrumpere [fol. 83r] uoluerit, pro sola temeritate reddat ipsam hereditatem uobis duplatam et eius melioratum, et sit maledictus et excommunicatus et in profundum inferni dimersus. Facta karta testamenti mense augusti, era M.C.LXX.VII. Ego Munio Oariz coram idoneis testibus roboro et roborando confirmo. Et uobis et heredibus ipsius monasterii meos filios commendo ut illos adiuuetis et defendatis; et si denuo uendere aut transmutare illam uolueritis, meis filiis tantum et non aliis. Qui presentes fuerunt: Gunsaluus, ts; Pelagius, ts; Menendus, ts. Iohennes notuit.