Priuilegium Colimbrie
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Episcopal
Priuilegium colimbrie quod fecit domnus Bernardus episcopus [f. 5r].
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Placuit michi, Bernardo episcopo, necnon etiam eiusdem loci priori Iohanni cum omnibus suis canonicis facere cartam firmitudinis tibi, Petro, sacerdoti, et Nuno Suariz omnibusque heredibus illius ecclesie Sancti Saluatoris uocabulo Eclesiola (1), de eadem ecclesia ut semper sit libera et non ex debito aliquid tributi nobis nostrisque successoribus in perpetuum reddenda. Ideo scilicet quod a uobis accepimus illam hereditatem que uocitatur Lamas, in ripa Vauce (2), id est de quarta parte totius uille quintam partem, quia tantum nobis et uobis placuit. Et (3) uos, Nunus Suariz et parentes uestri qui uobis obedierint, sint semper in auxilio nostro et nostre sedis sine malo ingenio quandiu nos potuerimus obseruare uobis supradictam libertatem. Concedimus igitur uobis uestrisque successoribus prefatam ecclesiam cum suis terminis et hereditatibus et parrochianis (4) uel heredibus. Et ex hac die sit uestri dominio disposita similiter et eorum clericorum qui post uos ibi sunt habitaturi. Si forte alterius ecclesie quispiam parrochianus in predicta ecclesia tumulari obtauerit aut in uita sua ibi conuersari uoluerit, primitus sue ecclesie debitum soluat, deinde recipi permittamus (5). Si uero aliquis nostrorum successorum uel laicorum (6) hoc conturbare presumpserit, nullatenus sit ei licitum set (7) pro sola temptatione (8) quantum auferre uoluerit habitatoribus loci in quadruplum conponat et domino patrie mille solidos bone monete; et insuper sit excommunicatus et maledictus et cum Iuda traditore sit demersus in profundum inferni nisi ad satisfactionem (9) uenerit. Facta libertatis et firmitudinis karta (10) mense aprilis, era M.C.LXX. (11), regnante domno Ildefonso infante, nepote Ildefonsi magni regis. Ego Bernardus, episcopus, una cum priore et canonicis iam predictis, qui hanc cartam scribere iussimus, coram idoneis testibus confirmamus
Gunsaluus Didazi hoc uidit. Aluitus Rechamundi hoc uidit. Martinus Anaie hoc uidit. Nunus, ts. Menendus, ts. Petrus, ts. Suarius, ts. Suarius sub notuit. Ego Michael, subprecentor, conf. Ego Pelagius, archiepiscopus, conf. Ego Bernardus, episcopus, conf. Tellus, archidiaconus, conf. Iohannes, presbiter, conf. Petrus, presbiter, ses, conf. Didacus, presbiter, conf. Petrus presbiter, ui conf. Martinus, pres¬biter, cle, conf. Tellus, presbiter, conf. Ego Iohannes, eiusdem sedis prior, conf. Iohannes, presbiter, mi, conf. Martinus, presbiter io, conf. Arias, presbiter, conf. Martinus, archidiaconus, conf. [f. 5v]. Dominicus, presbiter, ro conf. Pelagius diaconus, conf. Nicholaus, diaconus, conf. Martinus diaconus, conf. Petrus, diaconus, conf. Christoforus, diaconus, conf.
A. N. T. T., Col. Esp., Cabido da Sé de Coimbra, m. 4, doc. 16: C.
(1) Eclesiola] Egregioa C
(2) Vauce] Vauze C
(3) et] ut add. C
(4) parrochianis] parraochianis Cod.
(5) permittamus] permittimus C
(6) laicorum] laycorum C
(7) set] sed C
(8) temptatione] temptacione C
(9) satisfactionem] satisfacionem C
(10) karta] carta C
(11) M.C.LXX] M. C. C