Karta et testamentum de Pelagio Suariz de Ansemir et Nogeira et Insula

Cartulário:

Nº Documento: 
016
Fólio: 
11v-12r
Data do documento
Ano: 
1109
Mês: 
4
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

K et t de Pelagio Suariz de Ansemir et Nogeira et Insula.
In nomine Genitoris, Geniti simulque Spiritus sancti ab utroquc procedentis, qui est trinus in unitate et unus in deitate adque uniuersa colligitur creatura, cui famulantur uniuersa celestia et terrestria, ad cuius imperium ueniunt mari, ad quod creata sunt omnia qui ante mundi costitutionem disposita, qui hominem ex limo plasmauit et in finem seculorum formam serui adsumpsit et postea in gloria resurrexit et misit sanctos apostolos predicare euangelium in uniuersum mundum et fidem catholicam confirmauit ut credentes in eum non dereliquit, ex quibus filii Zebedei in Spania sortiuit unde tuis reddas fructum in diem iuditii Domini nostri Ihesu Christi. Obinde ego, famulus Dei, Pelagius Suariz facio kartam testamenti monasterio Sancti Saluatoris de Ecclesiola qui est fundatus in ipso predicto loco subtus monte Saitela, discurrente arrugio ipsius uille, territorio portugalensi, terra Sancte Marie ciuitatis, de medietate ipsius mee hereditatis quam habeo in uilla Nogeira et de tota illa quam habeo in uilla Ansemir et de quarta parte integra de uilla Insula de Mazada et nonam integram de media parte ipsius uille de Insula, pro remedio anime mee [fol. 12] parentumque meorum. Habeant ipsas hereditates hommes fideles in uita sancta perseuerantes et omnipotenti Deo in ipso monasterio seruientes in perpetuum. Si uero aliquis homo de meis parentibus uel de extraneis uenerit qui hoc factum meum infringere temere uel inrumpere uel in aliquo minuere quesierit, pro sola audatia in primis sit excommunicatus et a corpore et sacratissimo Domini nostri Ihesu Christi sane separatus et in profundo inferni dimersus et cum Iuda traditore lugeat penas geenales in eternam dampnationem; et propter dampnum quod fecerit cogatur reddere habitantibus in loco Sancti Saluatoris Ecclesiole duo auri talenta, et regie potestati aliud tantum, et insuper D solidos et iudicatum. Facta karta testamenti noto die et tempore sub era M.C.X°.VII., et XII kalendas maii scripta. Ego Pelaius Suariz, qui illam scribere iussi tibi Dauid presbitero tuisque successoribus, propria manu roboro. Pro testes: Petrus, ts; Godinus, ts; Froila, ts. Nunus Suariz uidit; Trutesindus Diaz uidit. Dauid, presbiter, notuit.