Testamentum Elvire Petriz condessa
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
[f. 17r] In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Quoniam in hac vita quasi hospites sumus et nulli nostrum ultimam sui exitus horam scire est datum, ideo ego domna Elvira Petri, comitissa, iubeo quandam | [f. 17v] partem hereditatis mee disponere, gratia auxiliante divina. Audivi enim Dominum per prophetam dicentem: «ve vobis qui copulatis domum ad domum et agrum agro coniungitis; numquid soli vos habitabitis in terra?»; et sanctus Augustinus ait: «dives cum dormierit nil secum aufert; aperit oculos et nichil inveniet». Hec et alia huiuscemodi documenta sepissime audiens, feci kartam testamenti canonicis Sancti Salvatoris Eclesiole, de hereditate mea propria quam habeo inter illam stratam et montem de Sagitella et ab illa portela de Sancto Martino usque in Laurusela, de hereditate videlicet illa que fuit de filiis meis, scilicet Fernandi Gomecii et Petri Gomecii, et conparavi de ipso Fernando Gomecii suam partem et aliam partem habui de filio meo Petro, tali videlicet pacto ut post meam mortem darem illam pro sua anima et pro mea: quod nunc fatio in vita mea. Do et concedo illam vobis ab integro per ubicumque potueritis illam invenire suis antiquis terminis terminatam. Quod si forte aliquis ex meis parentibus filiisve vel filiabus vel extraneus hoc meum factum in aliquo irrumpere voluerit, pro sola temeritate componat vobis ipsam hereditatem duplatam et quantum fuerit melioratam; et insuper sit maledictus et cum Iuda Scarioth sortem sortitus nisi satisfecerit. Facta karta testamenti mense decembrio, era M. C. LXXX. VI. Ego autem supradicta Elvira, comitissa, Petri comitis filia, cum idoneis testibus sicut supra sonat, hoc testamentum roborans, confirmavi. Pro testes: Petrus, ts; Iohannes, ts; Gunsalvus, ts; Menendus, ts. Suarius notuit.
Ed.: Durand 1971, p. 42 n. 31.