Compositio inter episcopum colimbriensern et monasterium Ecclesiolle super heremitagium Sancte Marie de Vagos
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Episcopal
D. Tibúrcio, bispo de Coimbra (1234-1246)
(1) Iustum est et rationis dictat equitas ut federa, compositiones seu pacta que inter aliquos statuuntur a testatione cirografi roborentur. Idcirco presentem paginam inspecturis per eandem uolumus declarare quod cum inter T., colinbriensem electum eiusdemque capitulum, ex una parte, et P. priorem et conuentum monasterii Ecclesiole, portugalensis diocesis, ex altera, super oratorio siue heremitagio (2) Sancte Marie de Vaagos, colinbriensis diocesis, questio oriretur quod idem electus ad se pleno iure spectare firmiter asserebat. Quia nonnumquam ex assiduis questionibus lites nasci consueuerat, ut discidii materia sopiatur, talis inter eos amicabilis compositio interuenit, uidelicet quod monasterium Ecclesiole habeat oratorium seu heremitagium predictum cum suis pertinenciis et iuribus uniuersis et idem oratorium [fol. 113v°] habeat liberam sepulturam, salua iusticia aliarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumentur secundum episcopatus et ecclesiarum consuetudinem uicinarum. Et unam paruam canpanam ponendi intus in ecclesia et alteram maiorem erigendi extra in publico habeant potestatem. Electus uero predictus eiusdemque successores habeant in loco predicto uisitationem, correctionem, procurationem, pro qua procuratione percipiant tres quartarios tritici, tres puzales uini, unum modium ordei ad colibriensem mensuram, unum porcum ualentem unum aureum, quatuor arietes, quindecim gallinas; in cera in preparatoriis alüs tantumdem quantum in procuratione plena ab aliis ecclesiis exibetur et eius seruientibus unus aureus tribuatur et nomine catedratici libram cere habeant nichilominus integre; decimam salis de salinis factis et faciendis loco predicto et decimas de terris et de uineis si ibidem facte uel redacture fuerint ad culturam; omnium uero mobilium, que eidem loco seu priori et fratribus ratione sepulture uel corporis defuncti illic sepulturam eligentis obuenerint, terciam percipiant partem. De oblationibus omnium rerum mobilium quod eidem loco a quolibet et a quibuscumque modis oblata, data, uel concessa fuerint, integre percipiant quintam partem, exceptis candelisque in ipso loco in diuinorum celebratione consumpte fuerint et ecclesie ornamentis eidem loco competentibus et sufficientibus que in eodem loco remaneant ad eius obsequium et ad (3) alium minime transferantur. De oblationibus autem panis cocti, si in una die denarium numerum non excedit, nullam partem habeant; sed si plures quam decem in die obuenerint, tam de aliis decem quam de aliis recipiant partem. Omnia alla iura episcopalia in eodem loco et pertinenciis eius electus et successores eius habeant; que non expresse superius uel inferius excluduntur. Prior uero prefati monasterii perficiat ibi canonicum regularem uel clericum secularem […] (4) eidem loco uiderit expedire, qui, antequam ibidem in aliquo administret [fol. 114], promissam episcopo colinbriensi obedientiam tali prestet eidem sacramentum quod sibi integre persoluat omnia supradicta et super uniuersis suis iuribus ei fideliter respondebit; qui de omnibus bonis ipsius loci, prius premissis iuribus episcopi persoluitis et habita domus congrua sustentatione et ecclesie, sine dampnatione qualibet predicto priori residuum reseruabit; quem cum prior amouere uoluerit, alium in eodem loco ponat qui, antequam ibidem administret, promittat et iuret se seruaturum et seruet omnia supradicta. Si autem episcopus ex aliqua causa eum amouendum uiderit, remoueat et alium a priore presentatum qui premissa adimpleat recipere non posponat. Nos uero prefati electus et capitulum colinbriense et prior et conuentus monasterii antedicti premissa omnia concedimus et singula aprobamus. Cuius composicionis duas cartas consimiles per alfabetum diuisas iubemus fieri quas ne ducatur in dubium et ut firmius habeatur nostrorum sigilorum munimine (5) roboramus. Et unam in ecclesia colinbriensi, alteram in monasterio Ecclesiole, conseruantes. Acta sunt hec VII° kal. februarii, era. Ma.CCa.LXXa.VIIIa.(6)
(1) Compositio inter episcopum colimbriensern et monasterium Ecclesiolle super heremitagium Sancte Marie de Vagos manu recent.
(2) heremitagio] hemitagio Cod.
(3) ad] sup. l. Cod.
(4) intellegere non potui
(5) munimine] munimine rep. sup. l. Cod.
(6) Prompte canamus spiritu. C[ert]amine sub Daciano preside Fides sacrauit martirem / Interrogatus cumcite Christum fatetur principem captus reuinctus aspere famen flagella pertulit. / Retrusus est in carcere quod nulla lux accederet / Presente set hoc hospite celeste lumen floruit. Extractus hic ergastulo suspenditur patibulo quod pena praepa- [fol. 114v] -rauerat acquirit illud gloria. / Vt crescerent miracula, Sancto sepulcra denegant, quem terra non contexerat, coruus fuit custodia. / Ne quid periret laudibus, iactatus est in fluctibus, quem seruiendo corpori reuexit unda litori. / Tali triumpho nobili uictor / ad astra reuolat: amori Christi deditus exsultat in coelestibus. /Deo Patri sit gloria eique soli Filio cum Spiritu Paraclito in sempiterna secula. Amen. add. altera manu Cod.
(cf. AH 494)
Livro José Basto n.° 8, fol. 207v°: C.