Quia labilis est hominum memoria

Cartulário:

Nº Documento: 
311
Fólio: 
115v-116r
Data do documento
Ano: 
1261
Mês: 
1
Dia: 
11
Local: 
Vila Nova de Gaia
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

D. Afonso III (reg. 1248-1279)

In Dei nomine et eius gratia. Quia labilis est hominum memoria, inuentum fuit scripture remedium ut facta mortalium firma fierent et ad posteros eorum possent in testimonio deuenire. Iccirco ego, Alfonsus, Dei gratia rex Portugalie, una cum uxore mea, regina domna Beatrice, illustris regis Castelle et Legionis filia, et filia nostra, infantissa domna Blanca, ad honorem Dei et beate uirginis Marie, et regia liberalitate et motu spontaneo inductus, dono, quito seu remitto pro me et successoribus meis im perpetuum monasterio Sancti Saluatoris de Ecclesiola, ordinis sancti Augustini, diocesis portugalensis, et domno Petro Petri, priori, et conuentui dicti monasterii cunctisque successoribus suis, medietatem unius collecte que mihi et successoribus meis tantum et non amplius de ipso monasterio annis singulis debebatur. Et uolo et mando quod de cetero dictum monasterium a me nec a successoribus meis super collecta uel aliquo nomine collecte ullatenus impetatur. Et hoc facio pro remedio meorum peccaminum et parentum meorum et pro anima donni Roderici Sancii, patrui mei, cuius corpus in eodem monasterio est sepultum, et ut partem habeam de orationibus que Deo in ipso monasterio offeruntur. Nulli autem hominum tam de meis propinquis quam de extraneis liceat hanc donationem seu remissionem nostram pure et libere factam infringere uel contra eam ausu temerario contraire. Quicumque autem hoc atemptauerit, et iram et maledictionem Dei omnipotentis et meam incurrat. Qui autem hanc donationem illibatam seruauerit, sit benedictus in secula seculorum. Et ut factum presentis donationis seu remissionis maioris roboris obtineat firmitatem, presentem cartam patentem sigilli mei munimine roboratam predicto monasterio et priori et conuentui et successoribus suis ibidem degentibus duxi in testimonium concedendam. Datum apud Gayam XI° die ianuarii, rege mandante, era Ma.CCa. nonagesima nona [fol. 116].
Domnus Gunsaluus Garsie, alferaz curie, conf.
Domnus Egidius Martini, maiordomus curie, conf.
Domnus Martinus Alfonsi, tenens Bragantiam, conf.
Domnus Alfonsus Lupi, tenens Sausam, conf.
Domnus Andreas Fernandi, tenens Ripam Minii, conf.
Martinus Egidii, tenens Tarserram, conf.
Menendus Roderici, tenens Mayam, conf.

Rodericus Iohannis, magister scolarum tudensis, ts.
Iohannes Stephani, clericus domni regis, ts.
Martinus Petri, canonicus bracharensis, ts.

Domnus Martinus, archiepiscopus bracharensis, conf.
Domnus Vicentius, electus portugalensis, conf.
Domnus Egeas, episcopus coliinbriensis, conf.
Domnus Matheus, episcopus Visensis, conf.
Domnus Petrus, episcopus lamecensis, conf.
Domnus Rodericus, episcopus egitaniensis, conf.
Domnus Martinus, episcopus elborensis, conf.

Ecclesia ulixbonnensis uacat.

Petrus Martini, quondam superiudex, ts.
Iohannes Fernandi, uicecancellarius, ts.
Valascus Fernandi, clericus, ts.

Donnus Stephanus Iohannis, cancellarius curie, conf.
Dominicus Petri, notarius curie, scripsit.