Illa de Anta debet diuidi in duas partes

Cartulário:

Nº Documento: 
312
Fólio: 
116r-116v
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Illa de Anta debet diuidi in duas partes; et de una parte debent inde fieri tres partes; et de illis tribus partibus est inde una de militibus, scilicet Garsia de Aroes et aliorum; alia uero pars est testamentum ecclesie ipsius uille; tercia uero pars que fuit Godini Goterri est Ecclesiole et de ista tertia debet habere tertiam partem Garsia de Aroes; et de ista tertia de Garsia de Aroes debet inde habere quartam partem monasterium Ecclesiole. De alia uero medietate ipsius uille est inde quarta pars integra, tam in Anta quam in Egitania, monasterii Ecclesiole, que fuit de Suerio Adam. De tribus uero partibus que remanent debet inde habere duo [fol. 116vº] casalia Ecclesiola et de portione Fernandi Gonsalui debet inde habere monasterium Ecclesiole II° casalia: unum quod ibi mandauit Vicentius Fernandi et alter quod ibi mandauit Stephanus Fernandi, pro animabus suis. Tempus uel era istarum diuisionum non inuenitur sed credimus eam esse factam iam longis temporibus retroactis, quia ibi postea multa monasterium acquisiuit.