Karta Mendo G.

Cartulário:

Nº Documento: 
035
Fólio: 
19r-19v
Data do documento
Ano: 
1112
Mês: 
5
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Menendus Gunsalui et uxor mea Maior Suariz ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas libera, nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescetis metu sed propria nobis accessit uoluntas, ut faceremus uobis Suario Suariz kartam donationis et firmitudinis de nostra hereditate propria quam habemus in uilla quam uocant Castro, subtus monte Castro Petroso, discurrente ipso arrugio de Castro, territorio portugalensi, in terra ciuitatis Sancte Marie, et habuimus ipsam hereditatem de nostra ganancia, quia habuimus illam de parte de ipsa infante domna Tarasia, filia regis Alfonsi, pro nostro seruitio quod illi fecimus, pro quo fecit nobis de illa karta et roborauit; et nos uobis similiter facimus kartam quod tenebatis illam in prestamo et sentistis et condonastis et adiuuastis quatinus illam possemus habere ab ipsa infante, et proinde damus uobis medietatem de ipsa uilla ab integro cum omni sua prestantia: kasas, arbores fructuosas et infructuosas, aquas aquarum et sessegas molinorum, terras ruptas et inruptas, exitus montium et regressus cum quantum in se obtinet et homini proficit, per ubi illam potueritis inuenire suis locis terminisque terminatam antiquis, ita ut ab hac ora ac die ipsa hereditas sit de nostro iure et dominio rasa et in uestro iure et dominio sit tradita et confirmata. Habeatis illam firmiter uos et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis homo uenerit uel uenerimus siue ex propinquis siue extraneis qui hanc kartam donationis et firmitudinis irrumpere uel confringere presumat, et nos in concilio deuendicare aut defendere neglexerimus aut non potuerimus aut uos in uoce nostra, pariamus uobis ipsam hereditatem duplatam cum suo melioratu. Facta karta donationis et firmitatis noto die XVI kalendas iunii, era Mª. Cª Lª. Ego Menendus Gunsaluiz, cum uxore mea Maior Suariz, tibi Suario Suariz hanc kartam donationis manus nostras r + oboramus [f. 19v]. Pro testes: Gunsaluus, ts; Didacus, ts; Odorius, ts; Froila, ts. Dauid notuit.