Karta Saa et Casal
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Quoniam in hac uita quasi hospites sumus et nemini nostrum ultimam suarum (1) exitus scire est datum, iccirco ego Didacus Arias, timens ne morte preocupatus ab hac uita intestatus discedam, omnia mea dispono, diuina auxiliante gratia. Audiui enim Dominum nostrum per prophetam dicentem: «ue uobis qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis; numquid uos soli habitabitis in terra?». Hec et alia huiuscemodi documenta sepissime ego Didacus audiens, fatio kartam testamenti canonice Sancti Saluatoris de Ecclesiola, de omni mea hereditate quantam ego habeo, scilicet uillam Sala et uillam quam uocant Casal et pumar heremum et Cubelus et Cardenelus et de Riuulo Mediano, de uiginti et duabus partibus, unam, et unam casam in ipsa Feira ciuitatis Sancte Marie cum sua uinea et cum suo formale. Dono et concedo uobis omnem supradictam hereditatem per ubi illam potueritis inuenire cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est; ita ut ab hac (2) die sit iuri uestro et successorum uestrorum ibidem habitantibus (3) et uitam sanctam tenentibus traditam. Quod si forte aliquis homo uenerit, uel ego uenero, et hoc meum factum inrumpere uoluerit, uel uoluero, pro sola temeritate componat ipsam hereditatem duplatam et insuper duas libras auri, necnon sit ipse maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore in profundum inferni dimersus. Facta scriptura testamenti mense maio, era Mª.Cª.LXXª.V. Ego Didacus Arias, Aluane cognonime, qui hanc scripturam iussi facere firmitatis, manu mea robor++o. Qui testes fuerunt: Pelagius, ts; Menendus, ts; Didacus, ts. Petrus, presbiter, notuit.
(1) suarum] suarum add. Cod.
(2) hac] ac Cod.
(2) habitantibus] habitatibus Cod.