Karta de casal de Telo Aluariz

Cartulário:

Nº Documento: 
040
Fólio: 
21r-21v
Data do documento
Ano: 
1153
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Quoniam in hac uita quasi hospites sumus et nemini nostrum ultimam sui exitus horam datum est prenoscere, iccirco ego Martinus Fromariguiz, connomento Peregrinus, fatio testamentum de ipso casale quod conparaui de Telo Aluariz, pro quo dedi illi XVI morabitinos, tantum illi complacuit. Do ilium atque concedo ecclesie Sancti Saluatoris Eclesiole pro remedio anime mee parentumque meorum [f. 21v], suis antiquis terminis determinatum, cognoscens quod uita uniuscuiusque hominis, quanuis uideatur longa et utilis, tamen comprobatur breuis atque inutilis, testante propheta qui dicit: «que utilitas in sanguine meo dum descendero in corruptionem?». Que omnia audiens et mente recipiens et retinens, concedo prefatum casal ab integro et habet iacentiam in uilla que uocatur Sandin, ecclesie prefate et hominibus Dei qui ibi regulariter et secundum ordinem sancti Augustini uiuere uoluerint. Possideant ilium libere, omni occasione remota. Si uero ego uel aliquis meorum filiorum aut propinquorum extraneorumue hanc meam firmitudinem in aliquo infringere presumpserit, qualiscumque persona sit, maledictus et excomunicatus et a Deo separatus et cum Iuda traditore in profundum inferni dimersus sit; et insuper quantum auferre uoluerit in quadruplum conponat. Facta karta testamenti mense iulio, era M.C.LX.I. Ego Martinus Fromariguiz qui hoc testamentum scribere iussi, cum idoneis testibus alacri uultu et animo propriis manibus robor+o. Qui presentes fuerunt: Petrus, ts; Menendus, ts; Pelagius, ts. Gunsaluus notuit.