Testamentum Eluire Pelaiz
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Quoniam in hac uita quasi hospites sumus et nemini hominum suum finem scire est datum, iccirco ego Eluira Pelaiz, timens ne morte preocupata ab hac uita recedam intestata, decreui testamentum facere mee hereditatis ecclesie Sancti Saluatoris Ecclesiole, uidelicet de tota illa hereditate quam habui in Ouar et de mea parte illius ecclesie Sancti Christofori de Cabanones. Audiens Dominum per prophetam dicentem: «Sicut ignem aqua, ita elemosina extinguit peccata»; et Salomon dicit: «fili, da et accipe». Hec igitur et alia documenta sepius audiens, hoc testamentum de supradictis hereditatibus ecclesie Saluatoris Ecclesiole fatiens deuote obtuli. Quod qui frangere uoluerit, sit anathema nisi resipuerit et quantum inde auferre temptauerit tantum ipsis canonicis in duplo conponat, et aliud tantum domino terre. Facta testamenti carta mense aprilis, era Mª.Cª.LXXXª.V. Ego Eluira Pelaiz, que illam scribere iussi, coram idoneis testibus hoc signum fatiens propriis manibus roboraui+. Qui presentes fuerunt: Petrus, ts; Pelagius, ts; Menendus, ts. Suarius notuit.