Karta et testamentum de Didaco Pelaiz
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Hec est carta testamenti et firmitudinis quam ego Didacus Pelaiz et uxor mea Tuda Gunsaluiz facimus canonicis Ecclesiole, de quinta parte omnis nostre possesionis tam de omnibus nostris hereditatibus quam de facultatibus quas habuerimus ad diem obitus nostri. Et hoc facimus timentes ne morte preocupati ab hac misera et transitoria uita intestati recedamus (1) et incidamus in hoc quod Dominus declarat per prophetam dicens: «diues cum dormierit nichil secum affert; aperit occulos et nichil inueniet». Damus itaque atque concedimus supradictam quintam partem canonicis Sancti Saluatoris Ecclesiole prout superius dictum iam est, per ubicumque illam inuenire potuerint; ita ut ab illo die quo unus ex nobis migratus fuerit, eius partis quintam accipiant ipsi canonici ab integro liberam et de illa fatiant quicquid uoluerint et illis placuerit; et alterius parte similiter fiat cum migratus fuerit. Quod si forte nos uel aliquis homo tam ex nostris propinquis quam extraneis ad hoc nostrum factum irrumpendum uenerit, quisquis fuerit, pro sola temptatione sit maledictus et excommunicatus et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Ihesu separatus et in orrido inferno cum Iuda traditore condempnatus, et insuper quantum auferre contenderit tantum ipsis canonicis in duplum componat, et domino patrie aliud tantum [f. 24v]. Facta karta testamenti mense octubris, era Mª.Cª.LXL.Iª. Nos suprascripti Didacus Pelaiz et Tuda Gunsaluiz, qui hanc cartam scribere mandauimus Ecclesiole canonicis, coram idoneis testibus robor++amus et confirmamus. Qui presentes fuerunt: Petrus, ts; Iohannes, ts; Gunsaluus, ts. Gudinus notuit.
(1) recedamus] redamus Cod.