Karta de Bolpellares
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Quoniam in hac uita nemini suum finem scire datur, et sicut Dominus in euangelio dicit: «dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet», iccirco ego Gudinus Dauiz, timens ne mors me inopinata preocupet, iussi facere cartam testamenti canonice Sancti Saluatoris de Ecclesiola, de omni mea hereditate quam habui cum uxore (1) mea [f. 28r] Sarrazina Gudinaz, in uilla Pulpellares scilicet in terminos de Arcuzelo usque in Valadares; de quanta ibi habuimus de parte auorum et parentum nostrorum siue de ganantia, mandamus dare suprascripte ecclesie tertiam partem cum suis terminis et prestimoniis ubicumque inueniri potuerit et ita ut ipsi canonici fatiant de illa quicquid eis placuerit, pro remedio animarum nostrarum. Et hoc notum sit tam presentibus quam futuris et his qui legerint et non legentibus qui hanc cartam audierint, quam iubemus et concedimus ipsam hereditatem esse liberam supranominato loco sancto Sancti Saluatoris et ipsis iamdictis canonicis. Quod si forte aliquis ex nostris parentibus uel ex filiis aut extraneis hoc factum nostrum inrumpere temptauerit, pro sola temeritate quantum auferre temptauerit in duplum componat ipsis monasteriis senioribus, et domino patrie duas libras purissimi auri; et a liminibus sancte catholice Ecclesie sit segregatus et a corpore et sanguine Ihesu Christi Domini nostri fiat alienus et cum Iuda traditore in profundum inferni perpetuam habeat mansionem. Facta carta testamenti et firmitudinis mense aprilis, era Mª.Cª.LXXª.IIIª. Nos prefati, ego Gudinus, et uxor mea Sarrazina, qui hanc seriem testamenti mandamus scribere, coram idoneis testibus roboramus et confirmamus. Qui presentes fuerunt: Menendus, ts; Petrus, ts; Iohannes, ts; Pelagius, ts; Suarius, ts. Erus notuit.
(1) uxore] uxure Cod.