Karta de molendinis de quartas

Cartulário:

Nº Documento: 
0951
Fólio: 
255v
Data do documento
Ano: 
1254
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Ego Iohannes Pelagii et uxor mea Maria Michelis facimus kartam uendicionis et perpetue firmitudinis tibi Iohanni Paris canonico Bracarensi, nomine domni Iohannis archiepiscopi Bracarensis, de quanto habemus in molendinis de Quartas, qui sunt siti in riuulum de Aliste, scilicet de medietate ipsorum molendinorum duas nouenas et de tertia alterius nouene et de tertia unius decime de alia medietate et de tertia unius uicesime de altera decima. Et prouenerunt mihi Marie Michelis ex parte filio de auie mee, et ipsi molendini sunt inter Vilar et Tenoes(a). Damus tibi atque concedimus quantum habemus in ipsis molendinis sicut superius est expressum firmiter cum omnibus iuribus et pertinenciis suis tocius iuris quod habemus in ipsis molendinis uel habere debemus pro precio quod a te recepimus, scilicet XIII morabitinos cum sua robora. Tantum nobis et tibi bene complacuit et de precio apud te nichil remansit pro dare. Si quis uero uenerit uel uenerimus qui hoc factum nostrum infringere uoluerit quantum quesierit tantum tibi in duplo componat et insuper pectet tibi uel cui uocem tuam dederis D solidos, karta ista nichilominus in suo robore permanente.
Facta karta per manum Iohannis Petri subtabellionis Bracarensis ciuitatis mense Marcii Era M.a CC.a XC.a II.a. Ego Iohannes Pelagii et uxor mea Maria Michelis tibi supra scripto hanc kartam propriis manibus roboramus, nomine domni Iohannis archiepiscopi Bracarensis.
Petrus ts., — Iohannes ts., — Menendus ts.

Aparato: 

(a) No texto: Teneos.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.