XVI — Testamentum de Vermudo. Era M.ª L.ª XX.ª

Cartulário:

Nº Documento: 
0039
Fólio: 
20v
Data do documento
Ano: 
1032
Mês: 
11
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Vermudus et uxor mea Froyio placuit nobis per bone pacis et uoluntas ut faceremus tibi Stephano et uxor tua Truili carta uendicionis de terra nostra propria que habemus in uilla Aliste subtus monte Spino riuulo Aliste Sedis Bracarensis. Et habet iacentia in loco predicto ubi dicent Ribela de uallo de Caikino et figit se in uallo de Pumagade. Tercia integra que fuit de meo paire damus atque concedimus uobis pro que accepimus de uobis precium III quartarios que mihi bene complacuit. Habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestra iuri quietum. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus ad inrumpendum carta que nos in iudicio non potuerimus deuindicare post parte uestra que pariemus uobis duplata uel quantum uobis fuerit meliorata.
Notum die quod erit Nonas Nouembris, Era M.a L.a XX.a, facta karta uendicionis. Vermudu et Froyio manus nostras roboramus.
Pro testes: Sauaricus ts., Stephano ts., Viliulfu ts., Vimara. ts.
Arias notuit.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.