Textus donationis uinee quem fecit domminus cum uxore sua in uilla Nugaria

Cartulário:

Nº Documento: 
0175
Fólio: 
60r-60v
Data do documento
Ano: 
904
Mês: 
6
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Domninus et uxor mea uobis Andiario presbitero. Placuit nobis atque conuenit bone pacis et uoluntas ut faceremus uobis textum scriptura donationis de uinea nostra propria medietatem que habeo in uilla Nugaria inter Desideria Lamazales subtus monte Spino, iuxta riuulum Alister. Dono uobis ipsa uinea media que me competet inter meos filies cum omne suo terreno uel clausura, sicut et donamus, ut de hodie die et tempore de iure meo sit abrasa et in uestro translata. Habeatis et teneatis iuri quieto uos et omnis posteritas uestra. Si quis sane, quod fieri non credimus, aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc factum meum donationis ad inrumpendum et nos in iudicio deuendicare non potuerimus post parte uestra, inferamus uel inferant ipsa hereditate uobis duplata aut quantum uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura.
Pacta carta donationis die III Nonas lunii Era DCCCC.a X.u.a II.a. Domninus et uxor mea in ha[c] cartula donationis manibus nostris roboramus.
Suarius presbiter ts., Sendinus diaconus ts., Gundinus ts., Egica ts.
Baltarius testis et notuit.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.