Carta uenditionis quam fecerunt Iohannes et Gualatrulia et Vistiuerga Ilduare in Nugaria
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Iohannes et Gualatrula et Vistiuerga per bona pacis et uoluntas ut uenderemus uobis domna Ilduara sicuti [et uendimus hereditatem] nostram quam habemus en Nogaria sub monte Spino riuulo Aliste territorio Bracarensi. Et habet iacentia ipsa hereditas in Linare, leuat se de succu de Anagildo et ferit in Ordiales et uadit per succu Domnego et ferit in senra Donega de Sautelo et inde unde primiter incoauimus. De ipso quomodo est conclusum in omni giro uendimus uobis integrum propter quod accepimus de Oseuio V quinales de uino qui est seruitiales in casa de Nugaria, ita ut de hodie die sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro tradita atque confirmata. Habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uenditionis ad inrumpendum et hoc nostrum factum infringere uoluerit tam nos quam quilibet homo fuerit pariat uobis quod in carta resonat duplatum uel triplatum uel quantum uobis fuerit melioratum et iudicatum et uos perpetim habitura.
Pacta carta uenditionis notum die V Idus Octobris Era M.a LX.a VIIII.a. Iohannes, Qualatrula et Vistiuerga hanc cartulam uenditionis manibus nostris roboramus. Eosdem habet testes.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.