Karta uenditionis quam fecit Petrus Ramiriz in uilla Portela sub monte Tedeiras in ripa de Pel
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Petrus Miriz placuit mihi per bona pacis et uoluntatem ut facerem uobis Vermudo Exemeni et uxori tue Sancia cartilla uenditionis et firmitatis de hereditate mea propria quam habeo in uilla Portela sub monte Tedeiras territorio Bracarensi discurrente riuulo Pel et habet iacentiam in loco predicto Portela illam hereditatem quam habui de parentibus meis. Do tibi inde meam rationem per illos terminos et locos antiquos ubi illam potueritis inuenire casas, uineas, sautos, pumares, deuesas, aquas aquarum, sedes molinorum, exitus montiumuel regressum. Damus uobis atque concedimus propter quod accepimus de uobis pretium LX modios in pane et uino tantum nobis bene complacuit et de precio aput uos nihil remansit in debito. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus tam nos quam ex progenie nostra quisquis illam hereditatem calumniauerit pariet uobis aut uocem uestram pulsanti illam hereditatem duplatam uel triplatam uel quantum uobis fuerit melioratam.
Pacta karta uenditionis et firmitatis in die VIII Kalendas Marcii Era M.a C.a III.a. Ego Petro Miriz hanc kartam manu mea roboro.
Froncon ts., Guagildu ts., Suarius ts., Ordonius ts.
Qundulfus notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.