Carta uendicionis quam facit Susanna cum filio suo Fromarigo Eirigo et uxori sue Elderiga in uilla Egican
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Susanna et filio meo Fromarigo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut uenderemus uobis Eirigo et uxor uestra Elderiga hereditate nostra propria que habemus in uilla Egican territorio Bracarense subtus mons Sancte Marte ribulo Alister et pernominata de ipso linar que dicent Refogiolo quomodo est concluso de aqua in aqua de quarta III integra uobis uendimus atque concedimus pro que accepimus de uos precium II modios tantum nobis bene complacuit et de pretio apud uos non remansit in debito. Habeatis uos et omnis posteritas uestra firmiter. Et si hunc factum nostrum aliquis homo infringere uoluerit que in iudicio non potuerimus deuendicare post parte uestra aut uos in uoci nostra tunc pariemus uobis ipso que in carta taxamus duplatum uel triplatum uel quantum ad uos in fuerit meliorati et uos perpetim habere.
Pacta carta uenditionis die quod est VI Idus lunii, Era XC.a super millesima. Susanna et filio meo Fromarigo in hanc karta firmitatis manus nostras roboramus.
Reirigu ts., Gundemaro ts., Gunsaluo ts.
Sisnandus notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.