Testamentum donationis quam facit Sesnandus Todemiriz Vermudo Daudiz in uilla Vilar

Cartulário:

Nº Documento: 
0357
Fólio: 
102r
Data do documento
Ano: 
1077
Mês: 
3
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Magnus est titulus donationis quem nemo potest irrumpere quia omnis uir ingenuus atque femina debet facere de sua hereditate quod uoluerit. Obinde ego Sesnando Todemiriz placuit mihi ut facerem uobis Vermudo Daudiz et [u]xori uestra Palloi Menendiz kartam donationis et firmitatis de medietate de mea hereditate quam habeo in uilla Vilar sub monte Spino riuulo Alister territorio Braceara propter quod curastis me in mea infirmitate et in occulorum cecitate. Et proinde do uobis medietatem de tota mea he[re]ditate ubi illam potueritis inuenire, ita ut de hodie die sit de iuri meo abrasa et in uestro tradita atque confirmata. Et si aliquis uenerit uel uenerimus contra hanc kartam ad inrumpendum [et nos] in concilio non potuerimus deuendicare post parte uestra aut uos in uoce nostra pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam aut quantum uos fuerit meliorata et uos perpetim habitura.
Facta karta donationis IIII Kalendas Aprilis Era M.a C.a XV.a. Ego Sesnando in hac karta manu mea roboro.
Pelaio ts., Vimara ts., Menendo ts., Reirigo ts.
Paulo presbiter notuit.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.