XXV — Testamentum de Ermilo. Era M.ª L.ª XX.ª VII.ª
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego frater Ermilo salutem. Placuit nobis per bone pacis et uoluntas ut uinderemus uobis Petro Louesendiz et uxor uestra domna Aragunti sicuti et uendimus hereditate nostra propria que habemus in uilla Aliste subtus monte Spino et riuulum Aliste territorio Bracarensis et habet iacentia ipsa hereditate in loco predicto. Vendimus uobis domus cum edificiis quos fuit de germano nostra Senta aduenit nobis ipsa hereditate in portione et alias nostras hereditates quantas obtinui in meo iure tam de herentia etiam quomodo de comparadela et illa alia de Pratu Aluari damus cum edificiis, uineas, sautos, pomares exitus montium uel regressum pascuis padules, petras mobiles uel immobiles aquas cursiles uel incursiles per ubi illa potueritis inuenire. Propter accepimus de uos precium XXX modios que nobis bene complacuit ita ut de hodie die uel tempore sedeat ipsa hereditate de nostro iure abrasa et in uestro dominio tradita uel confirmata. Habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam uendicionis ad inrumpendum hunc nostrum factum infringere uoluerit tam nos quam quelibet homo fuerit pariet uobis uel uoci uestre omnia quos in carta resonat duplata uel tripata et exsoluat iudicato et uos perpetim habitura.
Pacta karta uendicionis notum die quod est X Kalendas Marcii, Era M.a L.a XX.a VIII.a. Ermeildo in hac cartula manu mea roboro.
Menendo ts., Guialo ts., Vimara ts., Aluitu ts., Eirigu ts., Odorio ts., Ermario ts., Iohanne ts., Stephano ts., Menendo ts., Germias ts.
Paulo presbiter notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.