Karta uenditionis quam fecit Mido et uxor sua predicte Ilduare super eodem

Cartulário:

Nº Documento: 
0179
Fólio: 
62r
Data do documento
Ano: 
1032
Mês: 
11
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini. Ego Mido et uxor mea Frogili placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut uenderemus uobis domna Ilduara sicuti et uendimus hereditatem nostram propriam quam habemus in Nogaria sub monte Spino riuulo Aliste territorio Bracarensi. Et habet iacentiam ipsa hereditas in Suttcolo, leuat se de sueco de Fredenando et ferit in comaro de Auteiro et inde per succum de comitessa et ferit in larea Donega et inde unde primiter incoauimus. Ipsum quomodo est conclusum in omni giro uendimus inde uobis IIII, propter quod accepimus de uobis pretium xpuzales de uino quod nobis mediuit Oseuio qui est seruitiale de casa de Nogaria. Ita ut de hodie die sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro sit tradita atque confirmata. Habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uenditionis et hoc nostrum factum infringere uoluerit tan nos quam quislibet homo fuerit pariat uobis quod in carta resonat duplatum uel triplatum uel quantum uobis fuerit melioratum et iudicatum et uos perpetim habitura.
Pacta karta uenditionis notum die VIII Kalendas Decenbri, Era M.a LXX.a. Mido et uxor mea Frogili hanc cartam manibus nostris roboramus.
Sub eisdem etiam testibus superius conscriptis.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.