Testamentum de Recardanes et de Belli in ripa de Uauga. XXVI karta
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
[f. 17v] Testamentum de Recardanes et de Belli in ripa de Uauga. XXVI karta
Non est enim dubium set multis manet notum eo quod fuit Suario Sandiniz absque filiis legitimis, et dum uenit ad ora exitus sui, adcomendauit sua causa et suas hereditates ad suo iermano Fredenando Sandiniz, que misisset sua causa pro sua anima in monasteriis, in ecclesiis, in pauperibus uel in captiuis, ut cuncta sua causa per sua manus fuisset distributa. Interque memorauit ipse Suario Sandiniz et diligenter adcommendauit ad ipse domno Fredenandus ut uillas nominatas Recardanes, cum suos uiccos, nominatos Antolini et Uentosa, qui sunt in ripa de Agada, et alia uilla quę dicunt Belli, qui est in ripa de Uauga, ipsas uillas iam dictas cum omne suas aprestationes ut testasset eas post parte monasterii Laurbanensi, pro remedio anime sue. Ideo, ego Fredenando, ad uicem persone iermani mei Suarii, adimplendo illius uolumptatem uel petitionem, hanc scriptura facere elegi, ut ipsas uillas iam dictas, omne suas rationes, quantum illi ibidem quadrat inter iermanos ex integro post parte monasterii iam dicti.
Ego quidem, famulus Dei, Fredenandus, ad uicem persone iermani mei Suarii, uobis domno Primus abba uel fratribus tuis ad aulam monasterii, uocabulum Sancti Mametis. Placuit mihi ut uillas iam dictas, Recardanes cum suis uicis, qui est in ripa de Agada, et alia uilla qui dicunt Belli, qui est in ripa de Uauga, per suis terminis antiquis uel quantum adprestitum ominis est, ut uillas ipsas iam dictas sint ex tota sua ratione post parte monasterii uestri traditas, ut sint in sustentatione fratrum, in subsceptione ospitum, in luminariis altariorum uestrorum et in redemptione captiuorum.
Si quis tamen, quod fieri non credo, aliquis homo uenerit uel uenire conaberit qui unc uotum iermani mei infringere temtauerit, inprimis sit exco|municatus [f. 18r] a sancta communione et cum Iuda Christi traditore habeat partem in eterna damnatione. Et pro secularia damna legum aflictus pariet ipsud que auferre temptauerit in duplo conponat post parte monasterii, et post parte iudicum solidos Dos. Et hanc series testamenti plenum obtineat firmitatem.
Facta series annuntionis uel testamenti sub die kalendas septembris, era millesima XXa.
Ego Fredenando Sandiniz in anc series testamenti, quod fieri uolui et religendo cognoui, manu propria r(signum)oboro.
(1ª col.) Sub Christi nomine, Uiliulfus episcopus Colimbrie sedis conf.- Gundisaluus Erotiz conf.- Tedon Aldretiz conf.- Rodorigo Sarraciniz conf.- Suario Erotiz conf.
(2ª col.) Vermudo Acenariz (a) conf.- Trastemiro Eldretiz conf.- Froila Songemiriz conf.
(a) O copista começou a escrever acer e emendou o r em n.
Reg. e com.: Catón, ‘La documentación’, p. 534 n. 56.
Ed.: PMH - DC, I/I, pp. 83-84 n. CXXXVI; LT, pp. 632-634 n. 27.