Testamentum de Mortalago que fecit Ouecus comes

Cartulário:

Nº Documento: 
51
Fólio: 
31v-32r
Data do documento
Ano: 
985
Mês: 
7
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

| [f. 31v] Testamentum de Mortalago que fecit Ouecus comes

Domnis inuictissimis hac triumfatoribus sancti Salbatoris et sancte Marie uirginis et sancti Mameti, ob cuius domus uel onore ecclesie uestre perpetua felicitate firmitatem. Quia exutus corporea de oc seculo ad alia transferuntur anima, qualis namque se illic peruenire considerat qui ic et bona peragenda corde et corpore pigritat, monet enim nos Dominus dicens: «Date et dabitur uobis» (a). Vnde et Dauid, talibus satagens operibus dum uota atque donaria sua et populus Israheliticus Domino dedicare, dicebat: «Tua sunt enim omnia, Domine, et que de manu tua accepimus dedimus tibi» (b). Et ideo talibus prouentum oraculis ut meream uestro sancto sufragio a cunctorum meorum nexibus absolui peccaminum et desiderata uite eterne stabile placito percurrere passu, ideoque ego, Houecco Garseani comes, cum peccatorum mole depresso, dono atque offero sancte ecclesie uestre, cuius baselica esse dignoscitur locum que dicitur Lauribanus, dono et offero domui huic uilla mea propria uobis, domino Primus abba et congregatio uestra, uilla quos uocitant Castrello, VIa inde ab integro de ipsa uilla cum omnibus prestationibus suis, domos cum edificiis domorum, pomares, terras cultas atque barbaras uel omnia quicquid adprestitum ominis est. Diuidet ipsa uilla per termino per fonte sub ecclesiam Sancti Genesi et transit ribulo Mortalago; et inde per regum usque in fonte de Reuelianes; et perget per monte usque ubi dicent Terra Fracta; et feret in Paretelias; et inde per carbalio furato; et inde ad Mallatones. Et de alia parte, per fontano de Cortegaza et inde in prono usque (c) in termino de Paratella, adprehendit se per termino monte infesto usque in alias parietes contra Mondeco; et includet in medio castro de Mortalago; et exit ad saxos albos descendente ad Mortalazelio et inde ad fonte iam nominata. Dono atque concedo VIa de ipsa uilla pro remedio anime mee et pro | [f. 32r] remedium anime defunctorum Amunne et Gudine, cui beate memorie.
Si quis uero ex propinquis disrumpere uoluerit siue extraneis ad inrumpendum consurgere conaberit, inprimis sit extraneis a corpus ac sanguis Domini nostri Ihesu Christi et cum Iuda proditore abeat participio in pena eterna, et insuper damna secularia aflictus pariet tantum et alium tantum quantum auferre ausus fuerit, et pariet post parte regis auri talentum unum.
Facta kartula testamenti XI kalendas agustas, era M XXIIIa.
Houecco Garseani et comes in anc cartula testamenti manu mea confirmo (monogramma). Ego Munio Gundisaluiz, quod cognatus meus fecit pro anime genitricis uel iermane mee, conf.
(1ª col.) Gutierre Muniz conf.- Didagus Muniz conf.- Hanni Didaz conf.- Albaro Ansuriz testis.- Gartia Muniz testis.
(2ª col.) Gundisaluo Exemeniz conf.- Ouecco Godesteiz conf.

Aparato: 

(a) Lc. 6, 38: acrescentado com tinta diferente e de outra mão; as palavras dabit(ur) u(o)b(is) estão escritas na margem esquerda.- (b) Cfr. 1 Par. 29, 14.- (c) q(ue) interlin.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, pp. 537-538 n. 62.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 93 n. CXLVIII; LT, pp. 670-672 n. 51.