Alio testamento de Mortalago que fecit Munnio Gundisaluiz

Cartulário:

Nº Documento: 
52
Fólio: 
32r-32v
Data do documento
Ano: 
988
Mês: 
9
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 32r] Alio testamento de Mortalago que fecit Munnio Gundisaluiz

Domnis inuictissimis hac triumfatoribus sanctisque martiribus sancti Mametis et sancti Pelagii, ob cuius domus uel honore ecclesie uestre perpetua felicitate firmitatem. Quia exutus corporea de oc seculo ad alia transferuntur anima, qualis namque se illic peruenire considerat qui hic bona peragenda corde et corpore pigritat, monet enim nos Dominus dicens: «Date et dabitur uobis» (a). Vnde et Dauid dicit: «Tua sunt enim omnia, Domine, et que de manu tua accepimus dedimus tibi» (b). Ideoque ego, Munniu Gundisaluiz, cum peccatorum mole depresso, dono atque offero sancte ecclesie uestre, cuius baselica esse dinoscitur locum que dicitur Lauribano, dono et offero domui huic uilla mea propria uobis, domino Beniamin abba et congregatio uestra, uilla quos uocitant Castrello, VIa inde ab integro de ipsa uilla cum omnibus prestationibus suis, domos cum edificiis domorum, terras ruptas uel inruptas | [f. 32v] uel omnia quicquid adprestitum ominis est. Et diuidet ipsa uilla per termino per fonte sub ecclesiam Sancti Genesi et transit ribulo Mortalago; et inde per regum usque in fonte de Reuelanes; et perget per monte usque ubi dicent Terra Fracta; et feret in Paretelias; et inde per carbalio furato; et inde ad Mallatones. Et de alia parte, per fontano de Cortegaza; et inde in prono, usque in termino de Paratella, adprehendit se per termino monte infesto usque in alias parietes contra Mondeco; et includet in medio castro de Mortalaga; et exit ad saxos albos descendente ad Mortalazelio et inde ad fonte iam nominata. Dono atque concedo VIa de ipsa uilla pro remedio anime mee et pro remedium anime defunctorum meorum Amunne et Gutine, cui beate memorie.
Si quis uero ex propinquis disrumpere uoluerit siue extraneis, inprimis sit extraneus a corpus et sanguinis Domini nostri Ihesu Christi et cum Iuda, Christi tradatore (sic), abeat participium in pena eterna, et insuper, damna secularia aflictus, pariet tantum et alium tantum quantum auferre temptauerit, et post parte regis auri talentum unum. Et anc kartula testamenti plenam abeat roborem.
Facta kartula testamenti XI kalendas octobris, era millesima XXVIa.
Munniu Gunzaluiz in hanc kartula testamenti manu mea confirmo (monogramma).
(1ª col.) Ego Houecus comes conf. (signum).- Gutierre Muniz conf.- Fortunius Sauarigiz conf.- Gundisalus Leouegildiz testis.
(2ª col.) Sezoi testis.- Gundisaluo testis. |

Aparato: 

(a) Lc. 6, 38.- (b) Cfr. 1 Par. 29, 14.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, pp. 538-539 n. 63.
Ed.: PMH - DC, I/I, pp. 96-97 n. CLIV; LT, pp. 672-673 n. 52.