Testamentum de uilla Serpinis
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
[f. 33v] Testamentum de uilla Serpinis
In Dei nomine. Ego Zoleiman, cognomento Abaiub, una cum uxor mea, Flamula, uobis Mestalius abbati uel fratribus tuis de monasterio Lauribanus. Elegimus uobis facere cartula testamenti, sicuti et fecimus, de omnia nostra hereditate uel facultate, quicquid abemus uel abere potuerimus: in uilla de Serpini medietate, tanta inde ad nos compotet inter nostros credes (a), cum terras ruptas uel inruptas uel quantum ad ominis adprestitum est. Et est | [f. 34r] illa uilla territorio Arauz, discurrente ribulo Seira. Et damus uobis in uilla de Algazala nostra ratione, id est, IIIIa integra de parentela de ipsa mea mulier. Si quis et deuitum, quicquid nobis aliquid debuerit, seu et omnia que ad usum ominis apprestitum est, omnia ab integro uobis concedimus, pro remedio anime nostre uel parentum nostrorum.
Si quis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis omo uenerit uel uenerimus contra hunc nostrum factum ad inrumpendum, inprimis sit excomunicatus et cum Iuda traditore abeat participio; et insuper quantum temtauerit in quadruplo componat. Et uos perpetim abiturum.
Facta cartula testamenti kalendas septembris, era DCCCC LXXXI.
Zoleiman, una cum uxor mea Flamula, in anc testamenti manus nostras r(2 signa)oborauimus.
(1ª col.) Randulfus presbiter testis.- Segemundus presbiter testis.- Dauid presbiter testis.- Salomon presbiter testis.
(2ª col.) Benedictus presbiter testis.- Godesteo presbiter testis.- Quintila presbiter testis.- Recaredo testis.
(3ª col.) Atila testis.- Lico testis.
Leomirus presbiter (b) notuit.
(a) Por eredes.- (b) Abreviado pr com r corrigido sobre um m.
Reg.: Catón, ‘La documentación’, pp. 500-501 n. 19.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 30 n. LII; LT, pp. 676-677 n. 56.