Testamentum de uilla Traxede cum suo monasterio
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
Outra cópia (s. XI ex. - XII in.) in ANTT, Lorvão, maço 1, doc. 12.
| [f. 36r] Testamentum de uilla Traxede cum suo monasterio
Hob onorem Domini nostri Ihesu Christi et sanctorum gloriosimorum (sic) martirum sancti Mametis et cetera sanctorum pignera qui in eodem loco sunt recondita, in loco nominato Urbanensi cenobio, suburbio Conimbrie. Ego famulo Dei Gundisaluo Muniz et uxor mea, Mamodona, cum peccatorum nostrorum mole depressos, in spe fiduciaque sanctorum meritis respiramus, non usquequaque disperatione deicimur, qui etiam texte conscientie reatui nostro criminis sepe pauescimus, ut per uos tandem sanctissimi martiris reconciliari mereamur a Domino Deo nostro. Et quia scriptum est: «Vouete et reddite domino Deo uestro» (a), ego famulo Dei Gundisaluus et uxor mea, Mamodona, placuit nobis, sano animo integroque consilio, mente perfecta pacisque uolumtas, ut (b) facerem ad ipsius loci et sanctorum sancti Mametis textum scripture testamenti series benefacti de omnia nostra hereditate quam habemus de uilla nostra propria quos uocitant Traxede, cum suo monasterio, discurrente ribulo Adon, prope ipsius ripa ipso monasterio, cum omni ornatu suo, cruces, calices, coronas, capsas et uelas templorum uel omni ornatu ecclesie. Adicimus etiam alias uillas ad ipso monasterio deseruiendum: ecclesia de Traxedilina, ubi est sepultura eius, cum aiussionibus suis, cum uilla Genestosa, et de alia parte uilla Negosela, que diuidet per archas cum monte Mauraz et Trauanca, et dedit in cubito dextro per archas que diuidet cum Paradella per lomba usque in ribulo Adon; et ultra ribulo Adon, uilla quos uocitant Papizenos; et alia uilla Olibaria de Currellos, cum suo monasterio et cum suos dextros; et uilla de Siluares cum suis terminis antiquis; et uilla de Sancto Iohanne de Telliada; et uilla de Ragolfe. Ita omnia que notauimus ab integro uobis concedimus pro remedio anime nostre et parentum nostrorum, diue memorie, | [f. 36v] ut sit in sustentacio fratrum, in luminariis altariorum uel elemosinis pauperum.
Si quis tamen, quo fieri minime credimus et indubitanter tenemus, aliquis homo uenerit uel uenire conaberit de nostris propinquis uel de extraneis contra hunc nostrum factum ad inrumpendum, inprimis sit excomunicatus a sancta communione et cum Iuda, Christi traditore, habeat participio in eterna damnatione, et pro damna secularia aflictum ipsud quod auferre temptauerit in quadruplum componat et post parte iudicum D solidos. Et hunc nostrum factum plenum obtineat roborem.
Facta series testamenti XIº kalendas ianuarias, era millesima XVIIIIa.
Ego Gundisaluus Muneonis et uxor mea, Mamadona, qui anc carta testamenti iussimus facere et cum idoneis testibus confirmare et cum proprias manus nostras confirmauimus (2 signa).
(1ª col.) Sub Christi nomine, Uiliulfus (c) episcopus Colimbriense sedis conf. (monogramma).- Sub Christi nomine, Iquilani episcopus Uisense sedis conf.- Sub Christi nomine, Iacobus episcopus Lamezense sedis conf.
(2ª col.) Rudesindus Frenandiz conf.- Tedon Suariz conf.- Tello Aloytiz conf.
(3ª col.) Menendo Gunzaluiz conf.- Fernando Gutierriz conf.- Osorio Ouequiz conf.
Beniamin (d) diaconus notuit.
(a) Ps. 75,12.- (b) Entre uolumtas e ut existe um espaço em branco, cujo texto foi raspado e não se consegue recuperar.- (c) O segundo l escrito sobre uma outra letra.- (d) O primeiro i corrigido sobre e.
Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 525 n. 52.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 80 n. CXXX (da cópia do s. XI ex. - XII in.); LT, pp. 681-683 n. 60.