Testamentum quod condidit Iohannes archiepiscopus cum clerico suo Pelagio procuratorio hospitalis Iherusalem

Cartulário:

Nº Documento: 
0206
Fólio: 
69r-69v
Data do documento
Ano: 
1145
Mês: 
7
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Quamquam Christiane religionis multa sint studia quibus eterna promereri posse creditur uita, precipuum tamen est pietatis officium quod ad eiusdem uite potest perdurere questum Christi pauperibus ob eius amorem prestare solatium. Dicente enim Euangelio: «quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis» ipse sibi procul dubio Christum debitorem constituit qui minimis solatia necessitatis inpertit. Obinde ego Ihoannes Bracare archiepiscopus, Petrus prior simul et omnis Bracare eclesie clerus quieti ac securitati pauperum Christi pietatis affectu prouidentes uobis diacono Pelagio Hospitalis Iherusalem sollicito procuratori cartam concessionis et firmitudinis facimus de illo hospitali quod Petrus Aurifex simul et uxor eius propriis expensis in Bracara construxerunt et pauperum usui pie deuotione contulerunt. Ea uero omnia que ipse Petrus Aurifex et uxor eius in prediis suis et possessionibus eidem domui contulerunt siue contulerint firma uobis manere concedimus, que tamen a predecessore nostro bone memorie domno Pelagio archiepiscopo et a regina domna Tarasia necnon et a me ipso concessa habuerunt et cartis firmata. Concedimus etiam ut si qua deinceps ecclesiastica uel secularis persona infra Bracarensem terminum ingenuam hereditatem possidens uobis dare uoluerit libere eam suscipiatis et inconcussam habeatis. Hereditates uero que Bracare ecclesie tributarie sunt que uulgo censurarie dicuntur id est de quibus III uel IIII uel etiam V pars datur nonnisi cum consensu huius sedis archiepiscopi et cleri mandamus uobis suscipiendas. In confirmatione siquidem huius carte calicem aureum Bracare ecclesie qui a uobis retinebatur accepimus pro centum morabitinis quos uobis absque ulla contraditione debebamus. Si qua igitur ammodo ecclesiastica secularisue persona scripti huius paginam sciens contra eam uenire temptauerit et eam in aliquo minuere, fraudare uel disturbare uoluerit secundo tertioue commonita si non congrua satisfactione emendauerit perpetue excommunicationi subdatur et insuper XII auri libras eidem Hospitali reddere cogatur et quantum auferre uoluerit in duplum componat et cartula ista semper in robore maneat.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.