Karta uendicionis quam facit Suerius Petri cum uxore sua Sesnando Aluitiz in uilla Sancti Iuliani
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Suarius Petriz et uxor mea Ilduara Pelaiz placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut uenderemus tibi Sesnando Aluitiz hereditatem nostram propriam quam habemus in uila Sancti Iuliani sub monte Baruuto riuulo Catauo territorio Bracarensi. Damus tibi nostrum quinionem VI integra siue de laicale quomodo de ecclesia pro ipsa mula apreciata in CX solidos tantum mihi bene complacuit et de precio apud uos nihil remansit pro dare ita ut de hodie [die] et tempore sit de nostro iure abrasa et in uestro tradita atque confirmata. Habeatis illam firmiter et omnis posteritas uestra. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc kartam ad inrumpendum et nos in concilio non potuerimus deuendicare post partem uestram aut uos in uoce nostra pariemus uobis illam heredidatem duplatam uel quantum fuerit meliorata.
Facta karta uenditionis XVIII Kalendas lunii, Era M.a C.a X.a. Suarius et llduara hanc kartam manibus nostris roboramus.
Petrus ts., Gunsaluus ts., Qontemirus ts.
Arias notuit .
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.