Carta quam fecit Qualatrulia Ilduara de hereditate propria in Nogaria
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Gualatrula placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut uinderemus uobis domna Ilduara sicuti et uendimus hereditatem nostram propriam quam habemus in Nogaria sub monte Spino riuulo Aliste territorio Bracarensi et iacet ipsa hereditas in illa senra de Malatelos. Leuat se de sueco de Paulo et ferit in illa lama et inde uadit per succu Domnego et figit se in senra de comitissa et inde unde primiter incoauimus. De ipso quomodo est concluso in omni giro uendimus inde uobis quartam integram propter quod accepimus de uobis precium III quinales de uino quos mediuit Oseuio qui est seruitiale in casa de Nugaria, ita ut de hodie die sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro tradita atque confirmata. Habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam uenditionis ad inrumpendum et hoc factum nostrum infringere uoluerit tam nos quam quilibet homo fuerit quomodo pariamus uobis omnia que in carta resonat duplata uel triplata uel quantum uobis fuerit meliorata et uos perpetim habitura.
Facta karta uenditionis notum die XV Kalendas Nouenbris, Era M.a LX.a VIIII.a. Gualatrula hanc kartam uenditionis manu mea roboro.
Gundesindus ts., Fredenando ts., Maurane ts., Eirigu ts., Mido ts., Eita ts., Cidi ts., Iohanne ts.
Paulus presbiter notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.