Testamentum de Tarasia Nuniz
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
(a) -die(n)s add. supra alia manus.-
(b) cfr. Is 5,8.-
(c) cum signo abbr. superfluo.-
(d) cfr. Ib 27,19.-
(e) cfr. Ps 29,10.-
(f) Ihonns cum signo abbr. B.-F.
[f. 14v] In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Quoniam in hac vita quasi hospites sumus et nemini nostrum ultimam sui exitus horam datum est prenoscere, iccirco ego Tarasia Nuniz, timens ne morte preocupata ab hac [vita] intestata discedam, divina auxiliante [gratia], meas dispono, prout fas est, facultates. Audiens (a) Dominum per prophetam suum dicente[m]: «ve vobis qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis; numquid vos soli habitabitis super terram?» (b); et per beatum Iob: «dives cum dormierit nichil secum aufert; aperiet occulos et nichil (c) inveniet» (d); et insuper cognoscens quod vita uniuscuiusque hominis quamvis videatur longa et utilis, tamen conprobatur brevis et inutilis, testante propheta qui dicit: «que utilitas in sanguine meo dum descendero in corruptionem?» (e); hec igitur atque alia huiuscemodi similia cognoscens et devota mente recipiens, fatio kartam testamenti ecclesie Sancti Salvatoris de Ecclesiola de meis hereditatibus quas habeo in villis que vocitantur scilicet Ermoriz et in villa Turre et in illo Casale. Do et concedo in illas prefatas hereditates meam portionem ab integro pro remedio anime mee, post diem mei obitus, per ubi illas potueritis invenire per suos terminos determinatas. Si vero ego vel aliquis de meis propinquis sive extraneis hanc meam firmitudinem in aliquo infringere presumpserit, qualiscumque persona fuerit, sit maledictus et excommunicatus et a Deo separatus et cum Iuda traditore in inferni profundum dimersus; et insuper quantum auferre voluerit in quadruplum componat ipsis canonicis et domino patrie aliud tantum et iudicatum. Facta karta testamenti X° kalendas februarii, era Ma. Ca. LXXX.a IIa. Ego Tarasia Nuniz, que hoc testamentum scribere iussi, coram idoneis testibus libenti animo et pura voluntate propriis manibus robor+o. Pro testes: Menendus testis, Gunsalvus testis, Petrus testis. Iohannes (f) notuit.
Ed.: Durand 1971, pp. 34-35 n. 23.