De Casal Docio

Cartulário:

Nº Documento: 
228
Fólio: 
84v
Data do documento
Ano: 
1138
Mês: 
5
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quoniam in hac uita quasi hospites sumus et nemini nostrum ultimam sui exitus oram scire est datum, iccirco ego Gutierre Pelaiz et uxor mea Godina Fernandiz facimus cartam testamenti canonice Sancti Saluatoris Eclesiole de nostra hereditate quam habemus dicta Kasal de Duciu. Damus de illa quartam partem in presenti ipsi canonice, quartam autem ad obitum nostrum. Qui prius recesserit, prius quod suum fuerit relinquat, et similiter fatiat ille postea ex integro, in omni loco ubicumque fuerit ipsa hereditas per loca et terminos suos terminatam. Quod si nos aut aliquis ex nostris filiis seu extraneis hoc factum nostrum in aliquo corrumpere uoluerit, quantum auferre presumpserit totum in duplo uobis componat et eius melioratum, et sit maledictus et excommunicatus et cum Juda traditore in profundum inferni dimersus. Facta carta testamenti VII idus maii, era M.C.LXX.VI. Ego Gutierre et uxor mea Godina Fernandiz illam propriis manibus roboramus. Hii sunt testes: Menendus, ts; Didacus, ts; Iohannes, ts. Erus notuit.