Testamentum de Adosinda Suariz

Cartulário:

Nº Documento: 
024
Fólio: 
14v-15r
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
4
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

(a) quesiesierit B.-F.

[f. 14v] In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Ego, famula Dei, Adosinda Suariz, placuit mihi per bona pacis et voluntas, pro timore Domini et diem obitus mei, ut facerem textum scripture firmitudinis de mea hereditate tota quam habeo de Durio flumine usque ad flumen Vauze, postquam dies mei obitus | [f. 15r] advenerit, ipso monasterio Sancti Salvatoris de Ecclesiola. Si vero a me deinceps semen legitimum processerit amplius quam nunc habeo, mando tertiam de mea hereditate ad ipsum locum Sancti Salvatoris ad illam nostram portionem, ita ut a die mei obitus sit ipsa hereditas de meo iure et dominio abrasa et in iure et dominio Sancti Salvatoris de Ecclesiola tradita et confirmata. Habeant et possideant illam homines Dei qui viam sanctam perseveranter tenuerint, et serviat ibi pro remedio anime mee, iuri quieto temporibus seculorum. Si quis tamen, quod fieri minime credo, aliquis de meis propinquis, germanis, aut quicumque fuerit sive ex mea seu extranea progenie qui hoc meum factum infringere vel inrumpere quesierit (a), in primis sit excommunicatus et a corpore Domini separatus et cum Iuda traditore habeat participationem et perdicionem in infernum, et insuper pariat ipsam hereditatem duplatam et de super D solidos ipsis Dei hominibus ibi commorantibus et Dei servitium facientibus, et domino terre aliud tantum et iudicatum. Factum testamentum noto die XIII° kal. maii, era Ma. Ca. LXa. Ia. Ego Adosinda Suariz hoc meum testamentum manu mea roboro. Pro testes: Salvator, ts; Petrus Suariz, ts; Nunus Suariz, ts; Gunsalvus, ts; Garsia, ts. Petrus notuit.

Bibliografia: 

Ed.: Durand 1971, p. 35 n. 24.