Karta Gunsalvi Menendi de Ripas
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
[f. 16r] In Dei nomine. Ego Gunsalvus Menendi placuit mihi ut facerem venditionis et firmitudinis kartam vobis canonicis de Ecclesiola de hereditate mea propria quam habeo iuxta ipsum cimiterium Sancti Salvatoris, de illo pomerio quod est secus vallum, quartam partem integram, et quantum infra ipsum vallum habeo, quod iuxta Ripas est, pro quo accepi de vobis unum mantum de bruneta cum penna de cunillios, tantum michi complacuit. Do et de ipsa gandera que est extra vallum, sicut dividitur ab illo rivulo de Rial et ex altera parte ab illo termino de Morrocesses et finit in ipso castaneario de pastoribus - pastores namque inde temporaneas sumere solebant castaneas -, quintam partem et mediam de quinta, pro remedio anime mee pro amore Domini nostri Iesu Christi et timore diei iudicii, ita ut ab hac die sit ipsa hereditas predicta de iure meo abrasa et in vestro dominio tradita atque confirmata. Habeatis illam firmiter et fatiatis de ilia quicquid volueritis. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, ex meis propinquis seu ex extraneis venerit qui hanc kartam venditionis et donationis irrumpere quesierit, in primis sit exconmunicatus et anatematizatus et cum Iuda traditore in inferno demersus; et insuper pariat ipsam hereditatem duplatam vel quantum fuerit melioratam. Facta venditionis et donacionis carta firmitudinis IIII° nonas iunii, era M. C. LXXa. VIa. Ego prefatus Gunsalvus Menendi, qui hanc kartam scribere iussi, coram idoneis testibus cum bono animo et pura voluntate in perpetuum manu mea roboro. Pro testibus: Menendus, ts; Petrus, ts; Arias, ts. Menendus notuit.
Ed.: Durand 1971, p. 38 n. 27