De ecclesia Sancti Saluatoris que uocatur Ecclesiola

Cartulário:

Nº Documento: 
007
Fólio: 
7r-7v
Data do documento
Ano: 
1132
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Eluira Nuniz, et filii mei, nepotes siue neptes, Nuni Suariz et Petrus Suariz, Auruona Suariz et Gunsaluus Meendi et Fernandus Pelagii et soror sua Eluira et Godo Gunsalui et soror sua Iohanninis una cum omnibus heredibus scilicet Gunsaiuus Suarii et Tructesindus Meendi et Suarius Meendi et filii eorum et domna Flamula Meendi cum filiis et nepotibus et cum uiro suo, domno Gotierre Trutesindiz, piacuit nobis ut faceremus Iibertatis et firmitudim:s carmin de ipsa ecclesia Sancti Saluatoris que uocatur Ecclesiola. Considerantes ilium propheticum quod per Dauid dicitur: «omnes qui dixerunt: hereditate possidearamus nobis sanctuarium Dei, Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem uenti, sicut ignis qui conburit siïuam et sicut flamma conburens montes»; et insuper cognoscentes quod uita uniuscuiusque hominis, quanuis uideatur longa et utilis, tamen conprobatur esse breuis et inutilis, testante Dauid propheta qui dicit: «que utilitas in sanguine meo dum descendero in corruptionem?»; et alibi: «nolite confidere in principibus neque in filiis hominum in quibus non est salus quia exiliit spiritus eorum et reuertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitations eorum». Et rursum ait: «non uidebit homo in interitum cum uiderit sapientes morientes quia simul insipiens et stultus peribunt et relinquetur alienis diuitias suas et sepulcra eorum domus eorurn in eternum». Et beatus Iob loquitur dicens: «homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletus multis miseriis, qui quasi flos egreditur et conteritur et effugit uelut t'ombra et nunquam in eodem statu permanet». Et Dominus in euangelio: «domus mea domus orationis uocabitur». Hec igitur omnia nos, predicti heredes, cognoscentes, statuimus concedere omnipotenti Deo et suis prefatam ecclesiam cura suis hereditatibus et testamentis et possesionibus et suis terminis, ita scilicet ut cuiuscumque modi homines ibi regulariter [f. 7v] secundum rectum ordinem uiuere uoluerint, possideant illam ecclesiam libere integram sicut superius resonat, remota omni occasione et impedimento. Adicimus quoque iam nos dicte ecclesie, ego Nunus Suariz, et Petrus Suariz et soror nostra Aurudona Suariz, et concedimus curn ipsis qui sursum resonant et cum filiis de Pelagio Torquidiz, hic est Martinus Pelaiz, in testamento quantum ius et possesiones habemus in illis ecclesiis que sunt inter Dorium et Agada: Sancti Andree de Canidelo et Sancti Mametis de Zerzedo et Sancti Saluatoris de Petrosino et Sancti Martini de Draguncelli et Sancti Christofori de Cabanones et Sancti Uincentii de Pereira et Sancti Michaelis de Trauazolo et Sancta Maria de Lamas in ripa de Marnele. Concedimus itaque, sicut iam dictum est, et confirmamus nos pariter et omnes consubrini nostri. Si uero aliquis ex nostris propinquis seu extraneis hanc nostram firmitudinem in aliquo infringere presumpserit, qualiscumque persona fuerit, sit maledictus et excommunicatus et a Deo separatus et cum Iuda traditore in profundum inferni sit demersus; et insuper quantum auferre uoluerit in quadruplum. Facta karta libertatis et firmitudinis mense maii, era M.C.LXX. Ego Ioluira Nuniz, cum supradictis omnibus heredibus qui hanc kartam scribere iussimus, coram idoneis testibus cum bono animo et pura uoluntate cum propriis manibus roboramus et propriis manibus signa facimus. Regnante domno Ildefonso infanta, nepote Ildefonsi magni regis. Remigio Muniz sub potestate eiusdem totius portugalensis prouintie prefecto. Bernardo colimbriensis sedis episcopo. Hugone portugalensis ecclesie pontifice. Erus, diaconus, scripsit.