Testamentum regis Adefonsi, Enrici comitis filius, de Brito
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Real
Testamentum regis Adefonsi, Enrici comitis filius, de Brito.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus paracliti quorum indiuisa maiestas et una deitas per infinita seculorum secula. Amen. Quoniam ego Alfonsus, Dei gratia portugalensium princeps, comitis Enrici et regine Tarasie filius, magni quoque regis Alfonsi atque imperatoris Ispaniarum nepos, euangelica documenta atque institutiones precedentium patrum obseruare desidero quibus dicitur: «date et dabitur uobis» quia «sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum»; et alibi: «quod uni ex minimis meis fecistis»; et: «quecumque seminauerit homo hec et metet»; uoiens iam in celo aput patrem quasi sidereas preparare mansionis ut merear inter electos audire uocem dominicam dicentem: «uenite, benedicti Patris mei, percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum»; fatio kartam testamenti [fol. 8] in honore Sancti Saluatoris cenobio eclesiolano uobisque, priori dompno Tructesindo, uestrisque canonicis ac uestris successoribus in uita sancta perseuerantibus, de hereditate mea et regalengo meo quod habeo in uilla Brito, que fuit de domna Ermesinda et de suo uiro nomine Atan Gudiniz, pro remedio anime mee et parentum meorum. Iacet itaque predicta hereditas territorio Portugalensi sub monte Auterelo, discurrentibus aquis in fluuium Cerzedo et habet terminos diuidentes cum Villa Plana et inde cum Sancto Felice, deinde cum Spino ac deinde usque ad mare. Do itaque uobis adque concedo quantum in predicta uilla habeo et habere debeo et in terra et in mari per suos terminos et locos antiquos ubicumque poteritis inuenire quantumcumque uel quicquid ad eam pertinet. Contra quod factum meum quicumque uenerit ad irrumpendum tam de propinquis quam de extraneis, quantum inuadere uel alienare a uestro iure de his que ad predictam uillam pertinent presumpserit, tantum uobis in duplo componat, et uobis uel qui uocem uestram pulsauerit trezentos solidos conponat uel pariat et insuper sit maledictus et excommunicatus nec resurgat in die iuditii cum sanctis, sed luat penas in inferno cum Iuda traditore et cum Simone Mago et cum Datan et Abiron quos terra absorbuit. Ab hodierno itaque die et tempore sit illa hereditas de iure meo abrasa et in uestro iure et dominio tradita atque confirmata. Facta carta testamenti III° idus ianuarii, sub era M.C.LXX.VII. Ego Alfonsus Henrici hanc kartam testamenti uobis priori, domno Trutesindo, uestrisque canonicis propria manu r+oboro atque confirmo.
Pro testibus: Petrus, ts. Pelagius, ts. Menendus, ts. Ego Egeas Monionis, curie dapifer, conf. Garsia Menendiz, alferez, conf. Sancius Nuniz conf. Fernandus Petriz conf. Nunu Suariz conf. Petrus, cancellarius, notuit.
Signum: Portugal