Regis Adefonsi karta de Tarauquela
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Real
Regis Adefonsi k de Tarauquela.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris scilicet ac Filii et Spiritus Sancti, amen. Quamquam christiane religionis multa sint studia quibus eterna promereri posse creditur uita, unum tamen est pietatis offitium quod ad eiusdem uite [fol. 8v] potest perducere questum si fidelis quisque necessitatem patientibus et maxime his qui pro Dei amore secularia reliquisse noscuntur studeat prerare solatium, dicente enim euangelio: «beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur»; ipsi sibi dubio procul omnipotentis Dei clementiam facilius impetrabunt qui, huic precepto cordis aurem prebentes, operibus misericordie fidelius insistunt. Obinde ego, rex Portugalensium, Ildefonsus, sancte religionis amore succensus a quibus in eterna tabernacula recipi merear sanctorum patrum pauperumque semper amicitiis frui desiderans eorumque necessitatibus commanicando in sinu eorum thesaurizare exobtans, trium monachorum, Petri scilicet comitis Alfonsi filii, Petri quoque Titionis et Suerii qui uiuit in solitudine que est in ripa fluminis Arde commorantium curam agendam deuote suscipio illorumque temporali necessitati obuiare delibero. Sed quia tantis in rebus regalis distenditur cura ut plerurnque ea que studiosius agere deliberat necessitudine uel obliuiont coacta postponat, salubriori usus consilio monasterio Sancti Saluatoris de Eclesiola de hereditate mea testamentam fatio, predictosque Dei pauperes tibi, Tructesindo eiusdem loci priori, tuisque sociis cum summa animi beniuolentia commendo. Quatinus de huius hereditatis reditibus uestro ministerio uictum et uestimentum competenter habeant et post eorum obitum eadem hereditas in uestri monasterii iure perpetim testata permaneat. Hac igitur constitutione do uobis atque concedo quicquid in uilla Tarauquela regali iure possideo uel possidere debeo, ab hodierno itaque et deinceps pro remedio anime mee et parentum meorum quantum cumque in eadem uilla infra terminos antiquitatus constitutos regalibus pertinere fiscis noscitur, de iure meo radatur et in uestro dominio confirmetur. Et quia multa sepe regibus uel principibus que penitudinem soient generare proueniunt et superat nonnusnquam secularis ambitio pie deuotionis affectum quicquid in presentis testarnenti paginam continetur, ratum perpetim manere decerno. Quicumque ergo tam regum quam principum seu quorumiibet hominum testamenti huius uiolator extiterit et eum in aiiquo minuere, fraudare, perturbare uel alienare temptauerit, quicquid commouerit, quadrupli restitutione persoiuat uobisque canonicis CCC solidos probate monete cogatur reddere, tanto que se grauiori sententia multandum cognouerit quanto amplius contra hoc factun meum in sui animi prauitate permanserit. Si uero inemendabilis extiterit, perpetue excommunicationis uinculo religetur et ab ecclesie limine omni tempore uite sue merito segregetur [fol. 9].
Facta testamenti serie XIII° kal. augusti, era M. C. LXXX, quam ego, rex Portugalensium, Ildefonsus, manu propria r+oboro.
Iohannes, bracarensis ecclesie archiepiscopus; Petrus, portugalensis ecclesie episcopus; Bernardus, colimbiensis ecclesie episcopus. Pro testibus: Petrus, ts; Suerius ts; Iohannes, ts; Martinus, ts. Rodrigus comes conf. Fernandus Petri; Aluarus, comitis Petri alferiz conf. Egeas Munionis, curie dapifer, conf. Santius Nuniz conf. Menendus Alfonsi conf. Nunus Suaerii conf. Albertus cancellarius. Signum: Portugalis rex.