De Negrelus
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In Christi nomine. Hec est karta uendicionis et firmitudinis quam ego Flamula Pelagiz facio uobis, canonicis Ecclesiole, de hereditate mea propria quam habeo in uilla Negrelus, subter illam stratam [fol. 101v°] mauriscam, discurrente riuulo Bolpeliares, prope littus maris, territorio portugalensi. Do uobis in ipsa uilla quintam partem integram de tota illa hereditate que fuit de Froia Froilaz; pro qua dedi aliam meam hereditatem, sicut ceteri fratres mei, que nobis pertinebat et ueniebat ex parte parentum nostrorum in uilla Figeira, et cambiauimus illam cum filiis de Monio Cidiz; pro qua accepi a uobis in precio XXXa modios et acceperam iam a fratre meo Gundisaluo qui, cum moreretur, omnia sua uobis testauit, alteros XXX modios; tantum mihi placuit et pro dare nichil remansit. Habeatis ipsam hereditatem cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est, ubicumque illam potueritis inuenire firmiter suis locis et terminis terminatam antiquis et nouis, uos canonici et uestri successores in perpetuum et quod uolueritis de illa facite. Si forte ego uel alius aliquis de meis propinquis seu (1) alienis hoc meum scriptum infringere temptauerit, et ego in concilio illam uobis concedere non potuero aut noluero, aut uos in uoce mea, componamus illam uobis duplatam cum omni suo melioratu, et domino terre aliut tantum. Facta karta mense (2) octubrio, era M.C.LXXX.VIII. Ego Flamula Pelaigiz illam coram idoneis testibus roboro et confirmo. Qui presentes fuerunt: Petrus, ts; Didacus, ts; Pelagius, ts. Menendus, ts, notuit.
(1) seu] su Cod.
(2) mense] mensei Cod.