Karta de Negrelus
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In era M.LXXX sic inuenit Rezemondus hereditatem que fuit de Cipriano et de sua muliere, Matre nomine, in uilla dicta Negrelus, et porcionem in illa de Eirigu. Id est: in casal de Eirigu, unam laream de VIII° passalibus in amplum et in longo sicut cetere laree que cum ipsa iacent finit. Et in alio loco, in ipso casali, alterarn laream inuenit de quinque passalibus in amplum, et in longum finit sicut cetere que cum ipsa iuncte sunt [fol. 102]. Et in Couelo, aliam laream de VII passalibus in amplum et sicut cetere extenditur in longum. Et in Penelas aliam de V in latum et sicut cetere tenditur. In larea uero de Auelaneda, aliam inuenit de IIIIor in latum, in amplum uero sicut cetere. Et super ipsam laream, aliam inuenit de IIIbus passalibus. Et in ipsas bauzas et in ipsos montes quantum est adhuc prauum mea porcio. Et in Cancello, duos passales in amplo. Et in Aspanariz super uallum tres passales et medium in amplum, et in fundo unum passale, et in fundo in altero loco, tres passales et medium. Et in Merdeses, quatuor passales in amplum et in ipsomet loco quinque passales in amplum. Et ibidem in ipso pomerio, tres passales et medium in amplum. Et in Moreira, VI passales in amplum, et in pumar de ualle, VIIII passales in amplum. Et in ripa de illo riuulo, tres passales et medium in amplum. Et in casai de Coia (1), una leira de quatuor passalibus et duas partes de Coia et tercia de Silo. Et in illa Agra, III passales in amplo. Et in ipso pumar de tallio, V passales in amplum. Et in ipsum fornum, unam larea de VI passalibus in amplum et duas partes de passale et duas partes de comparado et tertiam de Silo. Et in ipsa uarzena sub furno X passales in amplo. Et in Auelanedo de parte de Silo III passales in amplo. Et in alio loco larea que tendit ad portum lutuosum, VI passales in amplum. Et in pomerio super uallum, et in Auelaneda VI passales in amplo. Super ipsum pomerium, VII passales in amplum et duas partes de comparada et tercia de Silo. Et in pumarelio, tres passales in amplo. Super pumar de Bauza duos passales et duas partes de passale. Et in pumar de bauza, tres passales et tercia de passale. Et in pumerio de Eichiga IIIIor passales et duas partes de passale. Et intes sautos unam laream de comparato de IIII passalibus in amplo. Sub Sancto Iohanne duos passales in amplum de comparato. Super alteram laream ipsam de VIIII passalibus de comparato. Et in pomerio de Armenton sub Sancto Iohane, XII passales de comparato. Super ripam V passales de comparato. Ad portum lutosum sub rippa, IIII passales [fol. 102v°] in amplum de comparato. Et in alio loco VI passales in amplum de comparato et medium. In testa de ipsis lareis sub ripa, VIII passales in amplum de comparato. Ad portum lutosum, laream de Mazaneira, VI passales in amplo, de comparato. De illis linaribus, VIIIam.
(1) Coia] Ocoia corr. in Coia Cod.
D. C., n.° 320, p. 196.