Karta de Cerzedo
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In Christi nomine. Hec est karta donationis et firmitudinis quam ego Menendus Uidaliz fatio tibi nepoti meo Petro, de hereditatibus meis quas habeo iuxta ecclesiam de Sancto Mamete de Zerzedo, scilicet de uno formale de XVII passalibus in Iongo et quinque in amplo, et de una casa et iuxta ipsum fontem de ipso meo kasale, una larea de XI passalibus in longum et quinque in amplo, et in illo agro de Siluoso unam laream de terra, et in Roosendi alteram laream. Do tibi hereditates istas pro amore et pro criancia quam in te feci et pro seruicio bono quod mihi fecisti. Igitur habeas tu illas et omnis tua progenies et possideas ipsas hereditates et uendas, dones et facias de illis quod tibi placuerit in seculo seculorum. Si autem aliquis hanc kartam infringere uoluerit, quicumque fuerit, siue ego seu alius aliquis, quantum tibi inde auferre temptauerit tantum in duplo reddat et domino terre aliud tantum, et insuper sit excommunicatus et maledictus in perpetuum nisi penituerit. Facta carta donationis mense sebtembrio, era M.C.LXXX.V. Ego Menendus Uidaiz illam coram idoneis testibus hoc signum fatiens roboraui. Qui presentes fuerunt: Menendus, ts; Didacus, ts; Arias, ts. Petrus notuit.
Livro José Basto n.° 6, fol. 67v°: C.