Sciant omnes homines qui hanc cartam legere audierint quod ego Sancius
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Real
D. Sancho I (reg. 1185-1211)
In Christi nomine. Sciant omnes homines qui hanc cartam legere audierint quod ego Sancius, Dei gratia Portugalie rex, una cum filiis et filiabus meis, facio cartam donationis et perpetue firmitudinis monasterio Sancti Saluatoris de Ecclesiola et priori eiusdem monasterii, domno Suerio, et fratibus ibi Deo seruientibus tam presentibus quam futuris, de una mea heremita de Vaagos que uocatur Sancta Maria. Mandamus itaque et firmiter concedimus ut eam cum suis marinis habeant atque possideant libere im (a) perpetuum sicut et ceteras ecclesias suas quas firmius atque liberius possident. Hoc enim facimus pro remissione peccatorum nostrorum et pro amore Martini Petri, fratris sui, qui me per hoc multociens supliciter rogauit et ut semper fratres eiusdem monasterii in ea habitent qui me et patrem meum et matrem et omnem progeniem meam in omnibus orationibus suis semper Deo commendent. Facta carta donationis et oblationis apud Montem Maiorem, XV kalendas septembris, in era Ma.CCa.XXXa.VIIIa. Nos supranominati reges, qui hanc cartam facere iussimus, coram bonis hominibus robor+++amus. Addimus etiam ut quicumque hoc meum factum uobis integre obseruauerit sit benedictus a Deo et qui aliter fecerit sit maledictus et predicto monasterio D solidos pectet. Carta in suo robore integra et firma permaneat. Qui affuerunt: domnus Martinus Fernandi, conf.; domnus Iohannes Fernandi, conf. Domnus Petrus Nuniz, ts; Fernandus Nuniz, ts; Petrus Gomez, ts.
(1) in] im Cod.
Liuro José Basto n.° 8, fol. 205: C.