Nouerint uniuersi presens scriptum inspecturi quod ego Marina Gomescii
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
Nouerint uniuersi presens scriptum inspecturi quod ego Marina Gomescii, abbatissa monasterii de Lorbano, do et concedo in bona et sana memoria domne Eluire Martini, sorori nostre, licentiam dandi, mandandi, concedendi hereditatem de Uluaria que est iusta castellum de Gaia, quam hereditatem pater suus, domnus Martinus Pelagii, in uita sua et in pleno suo sensu dedit et testatus fuit monasterio Ecclesiole. Et ut factum presens maioris roboris uim obtineat, illud in testimonium perpetuum meo sigillo proprio facio communiri. Et ecclesiam insuper concedimus et licenciam supradicte donne Eluire Martini, sorori nostre, damus quidquid in partibus illis tam in spiritualibus quam in temporalibus dederit ac donauerit amore et gratia patris sui. Preterea ego, memorata abbatissa, do et concedo supradicte donne Eluire Martini, sorori mee, quod det et concedet ius patronatus cum supradicta hereditate monasterio memorato. Facta sunt ista sub era MaCCCa.IIa, mense iunii.
Livro José Basto n.° 7, fol. 273v°: C.