Karta Tarauquela
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
Ego Gunsaluus Menendiz, in uice mea et mee matris et Truili eius sororis et Gudu et Aimie et filiorum Menendi Gunsaluiz, fatio cartam uenditionis et firmitudinis tibi, Pelagio Gudiniz, et iermanis tuis tam laicis quam clericis et Menendo Diaz et uxori, Ausinde Ordoniz, de hereditate mea quam habeo in uilla Tarauquela, uidelicet quanta fui de auo meo Gunsaluo Eriz et tota illa que fuit de Ermisinda Fagildiz. Est ipsa uilla subtus monte Grande, discurrente riuulo Fermucia, territorio portugalensi. Do uobis ipsam hereditatem cum omnibus prestimoniis suis ubicumque eam potueritis inuenire. Pro qua accepi de uobis CLXX modios, tantum mihi et uobis complacuit. Habeatis uos illam firmiter euo perhenni. Quod si ego uel alius aliquis tam de propinquis quam de extraneis contra hanc cartam ad inrumpendum uenerit et ego defendere uel concedere non potuero uel noluero, uel ille qui uocem meam pulsauerit, pariam uobis ipsam hereditatem duplatam et illius melioratum et iudicatum. Facta carta uenditionis et firmitudinis IIII° nonas iunii, era M.C.LXXX.I. Ego Gunsaluus Menendiz coram idoneis testibus confirmo et roboro. Qui presentes fuerunt: Petrus, ts; Gunsaluus, ts; Menendus, ts. Petrus notuit.