Karta de Tarauquela

Cartulário:

Nº Documento: 
114
Fólio: 
43v
Data do documento
Ano: 
1134
Mês: 
3
Dia: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Karta de Tarauquela.
Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam ego Adosinda Pelagiz fatio uobis Nuno Suariz et ad illos canonicos Sancti Saluatoris de Ecclesiola (1), de hereditate que habeo in uilla Tarauquela, subtus mons Grande, discurrente ipso aurugio que de ipso monte Grande discurre prope maris, territorio Sancta Maria. Dou a uobis ipsa hereditate que fuit de auorum et parentum meorum, scilicet Gudinu Gomiriz et Matredona Uidisiz et patre meo Pelagio Godiniz et de matre mea Onega Oseuiz, de illa hereditate integra de his supradictis, de IIIes partes mediatate cum omnes suas prestationes quantasque in se obtinet et aprestitum hominis est, per ubi illa potueritis inuenire per suis locis et terminos antiquos; et accepi de uobis precio uno caualo color baio in LXXa modios et XLa bracales, tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit. Ita de hodie die sit ipsa hereditate in iure uestro et faciatis de illa quecumque uolueritis, iuri quieto temporibus seculorum. Si quis tamen, quod fieri non creditis, et aliquis homo uenerit uel uenero tam ego quam de progenie mec uel propinquis meis aut extraneis qui hanc cartam inrumpere aut infringere quesierit et ego in concilio defendere aut auctorgare noluero aut non potuero aut uos in uoce mea, sicut decet, duplatam cum suo melioratu uobis illam hereditatem cohactus reddam et iudicatum; et carta suum robur obtineat. Facta carta IIII idus marcii, era Ma.Ca.LXXa.IIa. Ego Adosinda Pelaiz uobis Nunu Suariz ipsisque canonicis Ecclesiole illam manibus meis confirmando roboro. Addimus quod illa hereditas fuit testamentum Sancti Martini Citofacte et recepit ille abbas Petrus Galindiz quicquid uoluit et placuit heredibus illius monasterii et dedit illud testamentum quod de illa habebat et confirmauit illam cartam et manu sua roborauit. Qui presentes fuerunt: Petrus, ts; Gundisaluus, ts; Pelagius, ts; Ueremudus, ts. Petrus notuit.

Aparato: 

(1) Ecclesiola] Ecclesiala Cod.