Karta de Tarauquela
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
Placuit mihi Gunsaluo Diaz integra et pura uoluntate [fol. 44] ut facerem tibi, sicut et facio, uxor mea Exemena Moniz, karta donationis de hereditate mea propria que habeo in uilla Tarauquela, subtus mons Petrosino, discurrente ipso arrugio de Tarauquella prope littore maris, territorio portugalense. In loco predicto uilla que dicitur Tarauquella, do et dono tibi uxori mee Exemene hereditatem illam quantam ibi habeo pro tuis arris ubicumque potuerit inueniri suis terminis terminatam antiquis et nouis, cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est. Et ita illam tibi concedo liberam ut non recipias in illam filios de alia muliere. Habeas tu illam firmiter et omnis posteritas tua cunctis diebus seculi seculorum, ita ut ab hac (1) die sit de iure meo abrasa et iure et dominio tuo tradita atque confirmata. Si uero ego uel aliquis ex meis propinquis uel extraneis contra hanc kartam ad inrumpendum uenerit uel uenero et ego in iudicio deuindicare non potuero uel noluero aut tu in uoce mea, quomodo reddam tibi ipsam hereditatem duplatam cum suo melioratu, et iudicatum. Quod si filium habueris ex me, ad obitum tuum relinque illi istam hereditatem; si uero non habueris, testa illam pro anima mea et tua. Facta karta donationis IIº kal. octobris, era Ma.Ca.LXa.VIIIIa. Ego Gunsaluus Diaz, illam qui scribere iusi, propria manu roboro. Pro testibus: Petro, ts; Menendo, ts; Pelagio, ts. Rodericus, presbiter, notuit.
(1) ab hac] habac Cod.