Karta de Cerzedo
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In Christi nomine. Hec carta uenditionis et firmitudinis quam ego Nunus Gunsaluiz iussi facere uobis, canonicis Sancti Saluatoris de Ecclesiola atque succesoribus uestris, de ecclesia Sancti Mametis de Cerzedo, scilicet medietate (1) integra et de sexta quarta parte quia tantum habui ex ea de ganantia auorum et parentum meorum, et illa sexta parte laigali integra; et de illa hereditate que fuit domne Eluire et de uiro suo Petro Gordo, IIIIa uidelicet; et de illa hederentia de Menendo Uidaiz, IIIa: uendendi uobis ipsas supradictas hereditates et ipsam supradictam ecclesiam cum omnibus suis egiptionibus et cum suis prestimoniis per ubicumque eas inuenire potueritis, pro precio quod a uobis accepi, scilicet unum obtimum kaballum et unam bonam mulam et VI morabitinos aureos, quia tantum michi et uobis bene conplacuit, et de precio aput uos nichil remansit in debitum. Igitur ab hoc die uel tempore sit ipsa eclesia et ipse hereditates supradicte de iure meo sint abrase et in uestro dominio sint tradite atque confirmate. Habeatis uos eas et faciatis de eis quicquid uobis placuerit in perpetuum. Et si forte ego uel aliquis homo tam de propinquis meis quam de extraneis uenerit aduersus hanc cartam qui illam irrumpere querat et ego illam uestre parti concedere et defendere non potuero aut noluero, aut uos in uoce mea, cum quantum fuerit meliorata in duplum illam uobis componam, et iudicatum. Facta karta uenditionis (2) et firmitudinis mense aprilis, era Ma.Ca.LXLa.IIa. Ego supra nominatus Nunus, qui hanc kartam uobis supradictis canonicis iussi facere, coram idoneis testibus uobis eam confirmaui et roboraui. Qui presentes fuerunt: Iohannes, ts; Pelagius, ts; Gunsaluus, ts. Et Nunu Suariz qui hoc uidit. Didacus notuit.
(1) medietate] mediatate Cod.
(2) uenditionis] uenditiois Cod.