Testamentum de Garcia Pelaiz
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris ac Filii et Spiritus sancti, amen. Ego Garsia Gunsaluiz diem mee mortis et districti iudicis iram ualde pertimescens, audiui enim et quam sepissime audio Dei ammonitionem siue per prophetas seu per omnes sanctos Domini precepta pronuntiantes, quatinus mundum transitorium cum floribus suis relinquamus transit namque et mundus et eius concupiscentia; diues cum dormierit, secum quid affert? Cum occulos aperuerit, quid inueniet? Non diuitias sed tamen peccata diuitiarum affluentia adquisita. Hec et alia quamplurima documenta audiens, fatio cartam testamenti et firmitudinis ipso monasterio Sancti Saluatoris Ecclesiole et canonicis (1) ibidem seruitium sanctum Domino Ihesu Christo fatientes, uidelicet de medietate integra illius mee hereditatis de Anta tam de laicali quam de ecclesiastica (2) eclesiamque integram ubicumque illam potueritis inuenire suis antiquis determinatam ter- [f. 22v] -minis antiquis et nouis; et tertiam partem similiter illius hereditatis quam habuit Petrus Moniz in uilla Sali, uidelicet illud casal quod tenet dompnus Mido. Do et concedo prescripto monasterio cum omni prestantia sua ab integro per suos terminos 3 determinatam, in montes, fontes, terras ruptas, non ruptas, exitus, regressus, per locos ubicumque fuerit in perpetuum, pro rernedio anime mee parentumque meorum. Iacentiam uero illarum in prescriptis locis in Anta et Sali, in termino Sancte Marie ciuitatis, territorio portugalensi, subtus monte Saitela, discurrente riuulo Guetin, propre littore maris. Habeat illas monasterium Sancti Saluatoris in perpetuum, prout supra nominatum est. Quod si forte ego uel aliquis ex meis propinquis siue extraneis hoc meum factum in aliquo corrumpere uel disturbare uoluerit, tantum in duplum componat quantum auferre temptauerit, et domino terre aliud tantum et iudicatum; et quisquis fuerit, sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore in profundum inferni dimersus. Facta carta seu testamenti series mense sebtembrio, era Mª.CCª.Iª. Ego Garsia Gunsaluiz Neto, qui illam scribere iubeo, propriis manibus roboro. Qui presentes fuerunt et uiderunt: Pelagius, ts; Suerius, ts; Petrus, ts. Pelagius, presbiter, notuit. Sinal.
(1) canonicis] canoninicis Cod.
(2) ecclesiastica] ecclestica Cod.
(3) terminos] termino Cod.